Pons Kanderae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pons Kanderae (germanice Kandersteg) est vicus Helveticus qui ad pagum Bernam pertinet. Vicus 1230 incolarum (anno 2010) in regione Frutigen-Niedersimmental in montibus Alpium altitudinis 1174 metrorum situs est.

Tramen cum autocurris apud Pontem Kanderae

Prope stationem ferriviae apud Kandersteg cuniculus vetus Lötschberg incipit qui lineam inter Bernam et Brigam aperit. Curat eum societas BLS (Ferriviae Berna-Lötschberg-Sempronius). Ad Pontem Kanderae autocurri qui veniunt ab autovia a septentrione in traminibus specialis ferriviae montem transire ad Vallesiam possunt.

Circa vicum nonnulli montes inveniuntur: Wildstrubel, Balmhorn, Blüemlisalp et alii. Rivulus Kandera oritur in valle Gastern (germanice Gasterntal) ubi transitus per montem Lötschberg (germanice: Lötschbergpass) in pagum Vallesiam est super glaciarium lötschbergense. Alter transitus per montem Gemmi ducit ad Balneas Leucae et Leucam fortem in valle Rhodani fluminis.

In oriente vici situs est lacus Oeschinen.

Viri clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]