VW Käfer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Volkswagen scarabaeus anni 1960

VW Käfer sive Typ 1, vulgo scarabaeus, erat autocinetum societatis autocinetica Volkswagen, de quo ab anno 1938 usque ad annum 2003 circiter duceni et decies centena milia exemplaria fabricabantur. Eo temporis spatio structura fundamentalis scarabaei non commutabatur, ideo est, ut dicunt, creberrime venditum autocinetum. Emptoribus compendium oeconomicum simplicis, robusti modicoque pretio venditati scarabaei gratum erat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore inter bella mundana nonnulli machinatores Europae vestigia Henrici Ford sequi temptabant, qui autocinetum ad usum populi Civitatum Foederatorum Americae aptum construxerat, cum possessio autocineti in Europa locupletioribus maneret. Unus ex hiis erat ingenarius Austriacus Ferdinandus Porsche, qui, postquam crisis oeconomica mundana incepta sua perhibuerat, a duce Adolfus Hitler anno 1934 mandatus erat, ut autocinetum pro populo designaret. Anno 1938 opus hoc perficit et mox fabrica ad hoc aedificata inchoavit scarabaeos fabricare, licet non pro populo, sed ad usum militare.

Bello exeunte exercitus Britannicus fabricam istam occupavit. Mox administratio Britannica fabricationem scarabaei denuo incepit, donec societas autocinetica Volkswagen anno 1949 ad hoc finem condita hoc opus pergebat. Multi scarabaei ultra fines Germaniae exportabantur, praecipue in Civitates Foederatos Americae, quorum incolae simplicitatem et parvum pretium, praesertim in comparatione permagnorum autocinetorum Americanorum, diligebant. Multis in civitatibus orbis terrarum officinae ad fabricationem scarabaeorum condebantur, praecipue anno 1954 in Mexico et 1955 in Brasilia. Ingenarii societatis Volkswagen scarabaeum constanter emendabant et meliorem faciebant, exempli gratia cum fenestras dilatarent vel fortitudinem motri amplificarent; ob eam causam per multa lustra hoc autocinetum vendi poterat. Fabricatio desiit in Germania anno 1978, in Mexico anno 2003, quod finis fabricationis scarabaei omnino fuit.

Structura[recensere | fontem recensere]

Motrum in puppi situm rotas posterioris axis impellit. De quattuor cylindris eius bina opponunt, ut embola contra movent in eis ut pugiles in arena. Haec structura minuit tremorem motri se commoventis. Refrigerationis causa aer inflatur. Sonus motri scarabaei ideo non confundi possit strepitu cuilibet alii autocineti. Tubus medius axes coniungit et reliquae partes scarabaei sustinet.

Structurae scarabaei fundamenta erant autocineti onerarii Volkswagen Typ 2, vulgo Bulli, et autocineti elegantis Volkswagen Karmann Ghia.

Trivia[recensere | fontem recensere]

Iucunditas scarabaei artifices inspirabat; exempli gratia prima partes pellicularum cinematographicarum egit. Quin etiam poetae scarabaeum carminibus celebrant, quod sequentes versus scriptoris anonymi demonstrant:

Automaton populare
multis est familiare
in terrarum circulo.
Nulli viro in Europa
est carruca haec ignota
facta in Germania.
Trans Oceanum, qui vivunt,
et, qui Nili nymphas bibunt,
norunt eius commoda.
Quae a tergo propulsata
si benzino saturata
omne iter corripit.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Gunnell: The Complete Book of Classic Volkswagens. Quarto Publishing Group, Minneapolis, 2017.
  • Griffith Borgeson, Terry Shuler, Jerry Sloniger: The Origin of and Evolution of the VW Beetle. Princeton Publishing, Princeton, 1985.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carl Vossen: Latein. Muttersprache Europas. Hub, Düsseldorf, 5. Aufl. 1981, S. 34.