VW-Bus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
VW T1 Kastenwagen
VW-Bus T1 modo hippiensi pictum

VW-Bus sive Typ 2, vulgo Bulli, erat autocinetum onerarium societatis autocineticae Volkswagen, de quo ab anno 1950 usque ad annum 1967 circiter duodevicies centena milia exemplaria fabricabantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1947 mercator Batavus Bernardus Marinus Pon, qui in Nederlandia et Civitatibus Foederatis Americae autocinetum Volkswagen scarabaeum venditabat, rectoribus societatis autocineticae Volkswagen necessitatem autocineti onerarii exposuit et formam ac speciem Bullis adumbravit. Anno 1950 fabricatio orta est. Primo opifices et conductores Bullim emebant et ad negotia sua utebantur. Deinde iuvenes libertatis cupidi iucunditatem Bullis cognoscebant et in Bullibus variis coloribus depictis peregrinabant.

Structura[recensere | fontem recensere]

Basis Bullis erat Volkswagen scarabaeus, cuius motrum in puppi situm est. Ideo primi Bulles ostio postico carentes portam a latere habebant, cum alii autocineti onerarii sine difficultate a tergo onerarentur. Nihilominus Bulli rivales suos, robustae structurae ac modici pretii gratia, exsuperabat .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Iohannes Gunnell: The Complete Book of Classic Volkswagens. Quarto Publishing Group, Minneapolis, 2017.