Uta Bertram

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Uta (Theod. Ute) Bertram (nata die 8 Iulii 1961 Hildesiae) rerum politicarum perita Germanica factionis CDU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1980 Hildesiae in gymnasio testimonium maturitatis accepit, Bertram annis 1980 - 1982 eodem in loco tirocinium argentarii fecit atque deinde academiam argentariorum Hannoverae frequentavit. Annis 1982 - 1994 pro Deutsche Bank Hildesiae, Francofurti atque Hongcongi operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bertram anno 1992 chirurgo atque tres filios habet. Ab anno 2003 familia in oppido Alfeld vivit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bertram ab anno 2006 sodalis factionis Christianae Democraticae est et anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]