Usor:Nguyengiabach1201/Harenaria/Pagina prima/Pagina Mensis
Appearance
Limax ut vulgo intellegitur est terrestre phyli molluscorum gastropus, quod testa carens videtur. Variae limacum familiae in taxinomia biologica partes nonnullorum stemmatum evolutionariorum putantur, quae etiam cochleas comprehendunt. Ergo familiae limacum inter se non arte conectuntur, contra superficialem formae corporeae similitudinem. Vita sine testa saepe libere orta est, exemplum evolutionis convergentis, et ergo notio limacis ipsius est polyphyletica.