Usor:Iustinus/offella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sensu stricto[recensere | fontem recensere]

Salsura pernarum ofellae Puteolanae: Pernas sallire sic oportet in dolio aut in seria. Cum pernas emeris, ungulas earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodios. In fundo dolii aut seriae sale sternito, deinde pernam ponito, cutis deorsum spectet, sale obruito totam. Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito. Caveto ne caro carnem tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes conposueris, sale insuper obrue, ne caro appareat; aequale facito. Ubi iam dies quinque in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale. Quae tum summae fuerint, imas facito eodemque modo obruito et conponito. Post dies omnino XII pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito in vento biduum. Die tertio extergeto spongea bene, perunguito oleo, suspendito in fumo biduum. Tertio die demito, perunguito oleo et aceto conmixto, suspendito in carnario. Nec tinia nec vermes tangent.
8.56.8: Iam etiam philosophos de negotio deiciehat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. "Argentum sceleratum": allata est perna, supra quam acetabula erant posita. "Cervical": offla collaris allata est. "Serisapia et contumelia": <xerophagiae ex sale> datae sunt et contus cum malo. "Porri et persica": flagellum et cultrum accepit. "Passeres et muscarium": uvam passam et mel Atticum. "Cenatoria et forensia": offlam et tabulas accepit. "Canale et pedale": lepus et solea est allata. "Muraena et littera": murem cum rana alligatum fascemque betae accepit. Diu risimus. Sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes;
Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
Addetur....
  • Eiusdem 14.221 (Apophoretum 221):
Rara tibi curva craticula sudet ofella;
Spumeus in longa cuspide fumet aper.
"Sermonis vero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. Cum de laniis ac vinariis ageretur, exclamavit in curia: "rogo vos, quis potest sine offula viuere?"
...δὸς τάριχον, ...da salsum,
τριχίας, λόβια, ὄρνιθα sardinas, lobia, avem
μετὰ γάρου γογγυλωτοῦ, [cum] liquamine raparum,
ὄρνιν ὀπτὴν, διά- gallinam assam, offas,
ζωμον, [ἔντερα], τεμάχια, δέλ- viscera copadia, porcellum
φακα ὀπτόν.... assum....
ψιλόπλευρον/ὀφλάριν ofella
  • (Saec. 4), Apicius, 7.4.1-6 (272–278)
OFELLAE
Ofellas Ostienses: [in ofillam] designas ofellas in cute, ita ut cutis sic remaneat. teres piper, ligusticum, anethum, cuminum, silphium, bacam lauri unam, suffundis liquamen, fricas, in angularem refundis simul cum ofellis. ubi requieuerint, in condimentis biduo uel triduo ponis, surclas decussatim, et in furnum mittis. cum coxeris, ofellas, quas designaueras, separabis et teres piper, ligusticum, suffundis liquamen et passum modicum, ut dulce fiat. cum ferbuerit, ius amulo obligas. ofellas satias et inferes.
Ofellas Apicianas: ofellas exossas, in rotundum complicas, surclas, ad furnum admoues. postea praeduras, leuas et <ut> umorem exspuant. in craticula igni lento exsiccabis, ita ne urantur. teres piper, ligusticum, cyperis, cuminum, liquamen et passo temperabis, cum hoc iure ofellas in caccabum mittis. cum coctae fuerint, leuas et siccas, sine iure, pipere asperso, et inferes. si pingues fuerint, cum surclas tollis cutem. potest et de abdomine huiusmodi ofellas facere.
Ofellae aprogineo more: ex oleo, liquamine condiuntur, et mittitur eis condimentum, cum coctae fuerint. et super adicitur his, cum in foco sunt, conditura, et denuo bulliunt. piper tritum, condimentum, mel, liquamen, amulum, cum iam bulliunt. et sine liquamine et oleo elixantur, coquuntur et sic pipere perfunduntur. <mittis> ius supra scriptum, et sic bulliunt.
Aliter ofellae: recte friguntur ut paene assae reddantur. liquaminis summi cyathum, aquae cyathum, aceti cyathum, olei cyathum. simul mixtis et immissis in patellam fictilem, frigis et inferes.
Aliter ofellas: in sartagine abundanti oenogaro. piper asparges et inferes.
Aliter ofellas: ofellae prius sale et cumino infusae in aquam recte friguntur.
  • (Saec. 5–9?) Excerpta Vinidarii "Brevis Ciborum" 3–6:
3. Ofellas garatas: ponis ofellas in sartagine, adices liquamen libram unam, olei similiter, mellis aliquantum et sic frigis.
4. Ofellas assas: exbromabis diligenter et in sartagine mittis. friges oenogaro. postea simul cum ipso oenogaro inferes et piper aspargis.
5. Aliter ofellas: [si] in liquamine frigantur et calidae melle unguantur et sic inferantur.
6. Ofellas garaton: lasar, zingiber, cardamomum et uno acetabulo liquaminis misces cum his omnibus tritis et ibi ofellas coques.

Sensu lato[recensere | fontem recensere]

9.58.2: Quid faciat crucis offla, corvorum cibaria.
...et Ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat.
  • (Saec 2), Apuleii Metamorphoses 6.18-19
Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus at in ipso ore duas ferre stipes .... Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus at in ipso ore duas ferre stipes. (etc.)
  • (Saec 8/2) Paulus ex Festo 242:
Poenitam offam Naevius appellat absegmen carnis cum coda: antiqui autem offam vocabant abscisum globi forma, ut manu glomeratam pultem.


"Inter os et offam" = "multa cadunt iner calicem supremaque labia"