Ursulinarum monasterium Erfordiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterium ad Plateam Anger Erfordiensem spectans; dextrorsum invenitur bella Domus Zur Grünen Aue und Kardinal
Fenestrae in fano monialium
Navis media ecclesiae

Monasterium Ursulinarum (Theodisce: Ursulinenkloster) praeter Coenobium Augustinianorum hodie unicum monasterium est in Erfordiae centro situm.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monasterium fundatum est circa annum 1136 cum delubro generis Romanici et xenodochio canonicis monialibus ordinis Sancti Augustini dicato. Anno 1183 imperator Fridericus I documentum protegendo monasterio subsignavit, quod hodie in Archivio urbano Erfordiensi admirandum prostat.

Circa annum 1200 nonnae ordinis Sanctae Mariae Magdalenae de poenitentia monachium obtinuerunt. Ex anno 1667 Ursulinae possident omnia. Earum munus potissimum puellarum educatio fuit et est - temporibus sequentibus neque instructio adultorum neglecta est. Tempore sic dictarum Querelarum culturalium inter gubernium protestanticum et christifideles catholicos, quae in Borussia annis a 1879 ad 1887 saeviebant, porro temporibus nazismi (1933-45) et communismi (1945-89) operae religiosarum plus minusve restrictae sunt.

Ecclesia[recensere | fontem recensere]

Fanum hodiernum exstructum est secundum genus Gothicum ante annum 1250, cum structio magis antica incendio periisset. Annis inter 1895 et 1897 restaurationes sunt factae, in quibus epitaphia excellentissimorum Erfordiensium abdiderunt et in Pristino coemeterio Anger posuerunt. Nonnulla nunc in aula interiori monasterii sunt. Anno 1935 nova restauratio est incohata. Pyrobolis displodentibus mense Iulio 1944 fanum omne demolitum est. Quando bello finito aedificiorum muri ducti sunt, intentio fuit ut mutationes architectonicae fierent. Effigies supellectiles statuae ex aliis catholicis templis donatae sunt.

Anno 1950 missarum celebrationis usus redintegratus est, quamvis restaurationum labores usque ad annum 1958 duraturae essent. Rebus novis postcommunisticis feliciter peractis annis a 2004 ad 2008 ultima restauratio fuit.

Temporis primi parietes in aedificio conventuali latent. In cursu temporis multae aliae structiones sunt confectae complexus maiorandi causa. Annis 1672 et 1712/13 conclavia monachii mutata sunt secundum genus Barocum. Ordinis Sanctae Ursulae aedes monsteriales unicae sunt in tota Erfordia, quarum functio anno 1821 a Borussis haud interrupta est.

Hospites noti[recensere | fontem recensere]

Fertur sanctam Elisabeth Hungariae hic litteras dedisse ad papam Gregorium IX ad eleemosynas consiliaque adipiscenda in favorem pauperum. Fridericus Schiller die 2 Augusti 1787 monasterium visitavit ut colloqueretur cum cognatis Henriettae de Arnim. Momenti magni est studium ducissae Augustae Dorotheae de Braunschweig-Wolfenbüttel (1666-1751). Ista nobilis non solum ad catholicismum conversa et sepulta est apud Ursulinas Erfordienses, sed etiam auxilium monialium sollertium diligentiumque in pupis conficiendis quaerebat. Collectio puparum eius maxima hodie Arnstadii in Palatio Novo reperitur.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Anno 1854 institutum educatorium novum erectum est. Ibi est hodie Gymnasium ab Editha Stein vocatum. Contiguum ei est modernum Centrum instructorium pro Sancta Ursula nominatum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ursulinenkloster Erfurt, coll. Clothilde Müller, edd. religiosae Erfordiensis ordinis Sanctae Ursulae, Erfordiae 1992

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ursulinarum monachium spectant.