Ursulinarum fanum (Cibinium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frons hodiernus: ad dexterum latus monasterium pristinum, postea tantummodo schola.
Pars interior.

Ecclesia Ursulinarum (Dacoromanice Biserica Ursulinelor) est fanum Catholicum, medii Cibinii, in via strata G-ral Magheru 35-38, sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

In initio agebatur de fano Dominicanorum. Reformatione incolis Germanicis imposita monasteria plurima abolita sunt. Quando Habsburgi venerunt contrareformatio effectum habuit in multis refundationibus. Anno 1753 Ursulinae fanum nactae scholam puellarum in situ instituerunt. Oratorium generi Baroco adaptum est. Restantia generis Gothici sacristia et capella quaedam sinistrae alae (cum porta, fenestris, columnis) sunt.

Partes interiores mutatae sunt post altarium trium adventum. Quorum privilegiatum coronationem Deiparae monstrat, cum in ara laterali ad dexteram appareat Sancta Ursula et Angela Merici. Supra est Sanctus Emericus. In arae ad sinistram institutae imagine Angela Merici puellas docet. Deorsum omnia observat Stephanus rex Hungariae.

In arcu triumphali, qui chorum a navibus separat, inscriptio magna lingua Latina exarata legi potest. Una cum anno 1774 litteris magnis descripto memoriam facit de Maria Theresia, imperatrice quam maecenatem huius ecclesiae colunt. Ecce eius verba: "Haec aedes pietate Mariae Theresiae reginae augustae fulta ac restaurata est".

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Anno 1997, christifideles Ecclesiae Graeco-Catholicae Romaniae fanum usare coeperunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexandru Avram, Vasile Crișan - "Ghid de oraș. Sibiu" (Ed. Sport-Turism, București, 1983), p. 100
  • Alexandru Avram - "Municipiul Sibiu. Centrul istoric", în "Topografia monumentelor din Transilvania" (vol. 5.1.1.), Köln, p. 84-85.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ursulinarum fanum Cibiniense spectant (Ursuline Church Sibiu, Former ursuline convent in Sibiu).