Differentia omnium civitatum inter numeros advenarum et emigrantium anno 2016. Caeruleis plures sunt advenae, aurantiis plures emigrantes, viridibus aequi, canis numeri desunt.
Immigratio, aut antiquitateadventus gentium,[1] id dicuntur quod sedem in aliarum collocant gentium terris homines constituantque domicilium more peregrinationis, sive bellis profugi sese suosque in discrimine vitae arbitrati esse versatos, seu domi a principibus civitatis secuti offensa quadam, seu etiam ad occasionem nixi ut magis abundent opibus aliave quacumque causa.