Uranometria

Latinitas bona
E Vicipaedia
Frontispicium Uranometriae anno 1603 editae.
Catalogus stellarum Ursae Minoris ex opere Uranometria.
Tabula sideris Leonis ex Uranometria Bayeri.

Uranometria est atlas et catalogus stellarum a Ioanne Bayero Rhainano Augustae Vindelicorum anno 1603 divulgatus. Uranometria prima omnium atlantum astronomicorum caelos et borealem et australem depingit. Bayerus in hoc libro novam designationem astrorum evolvit, nobis nomine "Bayeri character" seu "littera" cognitam; in tabulis enim et catalogis huius atlantis, astra litteris Graecis secundum constellationes indicantur. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes. Catalogo Bayeri auctarium proximum et praecipuum fuit Historia coelestis Britannica Ioannis Flamsteedii, anno 1725 divulgata.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa, Augustae Vindelicorum, Christophorus Mangus, 1603: Textus interretialis apud Bibliothecam Linda Hall; Frontispicium
  • Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa, Ulmae, Sumptibus Iohannis Gorlini, 1661: reimpressa US Naval Observatory; Textus imperfectus huius editionis