Ioannes Bayerus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1572; Rain
Obitus: 7 Martii 1625; Augusta Vindelicorum
Patria: Germania
Obitus: 7 Martii 1625; Augusta Vindelicorum
Patria: Germania
Officium
Munus: astronomus, Causidicus
Ioannes Bayerus[1], vulgo Johann Bayer (Rainae in Germania natus anno 1572; mortuus die 7 Martii 1625), fuit astronomus et uranographus. Philosophiae studuit apud universitatem Ingolstadiensem; postea iurisconsultus Augustae Vindelicorum exsistere meruit. Hodie autem notus est atlante stellari titulo Uranometria, quem anno 1603 divulgavit. Ibi novam astrorum designationem primus excogitavit, nobis nomine littera seu character Bayeri cognitam. In tabulis enim catalogisque huius atlantis, quaeque stella littera Graeca secundum constellationes indicatur. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes.
Crater lunaris Bayer ex eo appellatus est. In oppido Raina et via et schola nomen de eo traxerunt.
Opera[recensere | fontem recensere]
- 1603 - Uranometria, Augustae Vindelicorum. Textus interretialisNexus deficitur
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Ioannis Bayeri Rhainani Uranometria (Augustae Vindelicorum: Christophorus Mangus, 1603) TextusNexus deficitur.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |