Universitas al-Azhar
Res apud Vicidata repertae:

universitas, organizatio
Civitas: Aegyptus
Locus: 30°3′30″N 31°18′45″E
Situs: Cairus
Civitas: Aegyptus
Locus: 30°3′30″N 31°18′45″E
Situs: Cairus
Rectio
Populus
Lingua: Arabice
Origo
Inceptio: 970s, 1961
Universitas al-Azhar, Arabice جامعة الأزهر, est studium generale Islamicum Cairi in urbe florens quod e madrasa meschitae al-Azhar ortum est. Quae meschita anno 972 condita madrasaque anno 975 incepta, nomine eorum commemorant filiam Mahometi Fatima, al-Zahrāʾ (scilicet "resplendentem") nuncupatam. Meschitam condidit Ǧawhar al-Ṣiqillī(de), libertus Siculus, sectator familiae Fatimidarum, qui ab anno 969 usque in 972 Aegyptum dirigebat.
Anno 1961 sub regimine Aegyptio Ǧamāl ʿAbd al-Nāṣir madrasa al-Azhar in universitatem conversa est, collegio puellarum eodem anno incorporato.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]

- De universitate al-Azhar (pagina olim ab ipsa universitate divulgata)