Universitas Sancti Thomae Manilana
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Pontificia et Regalis Universitas Sancti Thomae Aquinatis Manilana sive Sancti Thomae Aquinatis Universitas Manilana,[1] vulgo saepe UST, est universitas privata et Catholica Manilae in Philippinis sita, a sociis Ordinis Praedicatorum administrata. Quae institutio eruditionis, veterrima Asiae universitas, a Michaele de Benavides die 28 Aprilis 1611 sub nomine Colegio de Nuestra Señora del Santísimo Rosario ('Collegium Dominae Nostrae Sanctissimi Rosarii') condita est; anno 1645 dignitatem universitatis meruit. Collegia grammaticae, litteraturae, doctrinae Christianae, theologiae, medicinae, machinatoriae, pharmacopoeiae, legumque continet.
Universitatis sententia est "Veritas In Caritate."
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ambo nomina apud multos situs interretiales inventa.