Ulmena Superior

E Vicipaedia
Wikidata Ulmena Superior
Res apud Vicidata repertae:
Ulmena Superior: insigne
Ulmena Superior: insigne
Civitas: Germania
Locus: 49°56′13″N 8°11′20″E
Numerus incolarum: 4 505
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Nieder-Olm

Geographia

Superficies: 17.08 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Ulmena Superior: situs
Ulmena Superior: situs
Ulmena Superior

Ulmena Superior, vel Ulmenum[1] (Theodisce: Ober-Olm), est parvus vicus et municipium apud Moguntiacum in terra foederali Rhenania-Palatino Germaniae Rei Publicae Foederalis. Habet circiter 4500 incolas, et regitur a comarcho Heriberto Schmitt. Ulmena Superior est vicus amplus ad colendum vinum agriculturamque.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Saeculo VI, Franci vicum condiderunt. Primum vici mentio facta est in litteris anno 994. Olim putabatur nomen vici ulmos designare; nunc autem alia opinio est, qua nomen ab antiqua designatione Germana eius fluminis oriretur quod nostra aetate vulgo Selz vocatur. Annis 1582, 1603, et 1857 a horribilibus ignibus delebatur.

Ratio Rei Publicae Gerendae[recensere | fontem recensere]

Ulmena Superior habet consilium civitatis, quod constat ex 21 feminis et viris inclusive comarcho honoris causa.

Videnda[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia Martini cum turris aetatis Carolingensis statuaque St. Urbani saeculi XVI.
  • Castellum venationis archiepiscoporum Mogontiacorum anni 1764.
  • Silva Ulmenae Superioris
  • Aedicula Valentini cum ara stylo Rococensi, quae amoeniter ad marginem vinearum iacet.
  • Ulmus 650 annos natus, qui anno 1985 mortem obiit, et exinde usque ad truncum demoliendus fuit.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Pagina officialis

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!