Tyto pollens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tyto pollens.jpg
Opinabilis Tytonis pollentis pictura

Classis : Aves 
Ordo : Strigiformes 
Familia : Tytonidae 
Genus : Tyto 
Species : T. pollens 
Tyto pollens 
Wetmore, 1937  
Conservationis status
EX

Tyto pollens, Anglice Andros Island Barn Owl, Bahamian Barn Owl, Bahamian Great Owl seu Chickcharnie, fuit Tyto 1 metrum longa et sine volatu quae in coniferis Insularum Bahamensium silvis intactis habitavit. In cuniculis nidificavit.

Europaeis eorumque servis in Andros Insula saeculo sedecimo conlocatis, hae tytones prope homines vixerunt donec homines silvas exciderent. Excidium antiquarum silvarum exstinctionem Tytonis pollentis fortasse effecit.

Chickcharnie[recensere | fontem recensere]

Eruditi putant Tytonem pollentem fuisse originem fabulae de Chickcharnie, nano aviario malevoloque, ardentibus oculis rubris, pedibus digitorum trium, et capite quod quoquoversus circumagi potuit, qui ab advenis qui se in insulam primo consederant dictus est silvas Androsenses vexavisse.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]