Turdus merula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Turdus merula -Manchester, England -male-8-3c.jpg
Mas adultus in Anglia

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Turdidae 
Genus : Turdus 
Species : T. merula 
Turdus merula 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
Territorium
Turdus merula distribution map.png
Distributio monstratur.

Turdus merula est species familiae Turdidarum. Vulgo aliquando appellatur merula Eurasiana (praecipue in America Septentrionali, ut ab Icteridis distinguatur[2]), vel simpliciter merula (in regionibus ubi ea est sola species Turdi merulae similis).

Communissima est in nemoribus et hortis omnis Europae et magnae partis Asiae, infra circulum Polum Gelidum. Ea plerumque sedet, exceptis merulis in Septentrione viventibus, quae ad meridiem hieme migrant. In Francia, decies milies milia parium aestimantur habitare.

Merulae maxime 29 minime 23.5 cm longae sunt. Omnivorae, multa genera bestiolarum, vermiculorum, granorum, baccarum comedunt. Nidificant in sentibus vel in talibus, parentes caerulae, virides, cana ova cum signis rubidis (4 plerumque) in nidis e forma explanata calicium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. BirdLife International (2009). Turdus merula. In: IUCN 2009. IUCN Red List of Threatened Species
  2. Alderfer, Jonathan, ed. (2006). Complete Birds of North America. Washington, D.C.: National Geographic Society. p. 489. ISBN 0-7922-4175-4