Turdetani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hispania antiqua ante Romanos, Turdetani caeruleo colore insignes sunt.

Turdetani fuerunt natio Iberica Hispaniae antiquae quae Baeticam in utraque ripa fluminis Baetis incolebat. Doctissimi Hispanorum habebantur quia primi litteris usi erant, fortasse iam quinto saeculo a.C.n., quod abecedarium Tartessiacum hodie dicitur.[1] Praeterea vestustos rerum gestarum annales et leges numerose conditas aliaque poemata servabant. Etenim ibi fuerat antiqua civitas Tartessos ab Herodoto celebrata quae commercii necessitudinibus cum Graecis primo ac deinde cum Carthaginiensibus coniuncta erat. Idem populus atque Turduli fuisse videntur[2], etsi a nonnullis auctoribus distinguuntur. Certe beatissimam Hispaniae regionem incolebant, in qua multae urbes et coloniae Romanae postea aedificatae sunt. Praeter enim miram agrorum fecunditatem metallis quoque in vicinis montanis auri, argenti, aeris abundabat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Stela Tartessiaco abecedario inscripta.

Circa 237 a.C.n. Hamilcar Barca Turdetanos Poenis subegit ac, si Tito Livio credimus, dissensiones inter Turdetanos et Saguntinos anno 220 vel 219 a.C.n. speciosam oppidi Saguntini obsidendi causam Poenis obtulere[3], quod initium secundi belli Punici exstitit. Magis quam viginti post annos rebellantes Turdetani a Romanis subacti per praetorem Publium Manlium[4] eo anno 195 a.C.n. quo Marcus Porcius Cato consul in Hispania imperabat. In quo historiae suae loco Titus Livius Turdetanos maxime omnium populorum Hispaniae imbelles iudicabat. Qua de causa mercennarios Celtibericos conducebant (divites enim erant). Cito deinde et vitam Romanorum et linguam sumpsere, sui sermonis iam immemores[5]

Poeta comicus Plautus quoque Turdetanos iocose memorabat dum gentes eduliorum nomina praeferentes enumerat[6] ː delicatum ferculum enim apud Romanos erant turdiǃ

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. F. Oroz Arizcuren, Observaciones sobre la escritura bástulo-turdetana, 1971.
  2. F. Lasserre, nota ad Strabo III.1.6 in editione Collection des Universités de France. Exempli gratia Plinius Maior (III.8 et 13-14) Turdulos tantum, nusquam Turdetanos memorat.
  3. Ab Urbe condita XXI.6 et 12 necnon XXIV.42 et XXVIII.15 et 39. Res ipsa obscura est ː nam secundum geographos antiquos hi populi vicini non erant ː fortasse de commercio maritimo agebatur?
  4. Ab Urbe condita XXXIV.17-19
  5. Strabo III.2.15
  6. Captivi 163

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Gonzalo Cruz Andreotti (ed.), Roman Turdetania: Romanization, Identity and Socio-Cultural Interaction in the south of the Iberian peninsula between the 4th and 1st centuries B.C.E., Brill, 2019 Apud Guglum librorum
  • José María Blázquez Martínez, Los cartagineses en Turdetania y Oretania, Alicante, 2005
  • Pedro A. Carretero Poblete, Agricultura y comercio púnico-turdetano en el Bajo Guadalquivir : el inicio de las explotaciones oleícolas peninsulares (siglos IV-II a.C.), Oxonii, 2007
  • J. L. Escacena, 'Los turdetanos o la recuperación de la identidad perdida', in Tartessos. Arqueología protohistórica del Bajo Guadalquivir, Sabadell, Ausa, 1989 ː 433-476.
  • Francisco José García Fernández, Los Turdetanos en la historia : análisis de los testimonios literarios grecolatinos, Editorial Gráficas, 2003.
  • L. Garcìa Moreno, 'Turdetanos, túrdulos y tartesios. Una hipótesis', in Estudios sobre la antigüedad en Homenaje al Profesor Santiago Montero Díaz, 1989 ː 289-295.
  • Pilar Rufete Tomico , El final de Tartessos y el periodo turdetano en Huelva, Huelva, 2002

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De Turdetanis apud Universitatem Matritensem [Hispanice]