Tsusima

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ofunacosi fretum inter duas Tsusimae partes

Tsusima[1] est insula Iaponiae (vel archipelagus). In freto Coreano inter Ximum et Coream iacet. Pars praefecturae Nagasakiensis est. Urbs eiusdem nominis in insula sita est.

Re vera non una insula Tsusima est, sed duae, a freto Ofunacosi divisae; sed fretum aestu marino impletur et exsiccatur. Insula septentrionalis Caminosima et australis Simonosima nuncupatur.

Anno 1905 apud Tsusimam proelium Tsusimense belli Russo-Iaponici erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caroli Maximowicz Diagnoses plantarum novarum Asiaticarum, Petropoli 1883, p. 466, 709, 796. Adiectivum Tsusimensis, cf. binomina Pimpinella tsusimensis, Clunio tsusimensis, Rosa tsusimensis, Oplismenus tsusimensis, Ligustrum tsusimense, Spiraea tsusimensis etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 34°25′0″N 129°20′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica