Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 34°35′58″N 129°47′48″E / 34.59944°N 129.79667°E / 34.59944; 129.79667

Fretum Coreanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Freti Coreani et aquarum terrarumque circumdantium.

Fretum Coreanum[1] (Coreane hangul 대한해협 / 조선해협, hania 大韓海峽 / 朝鮮海峽, romanizatio retractata Daehan Haehyeop / Chosŏn Haehyŏp; Iaponice kanji 対馬海峡 / 朝鮮海峡, hiragana つしまかいきょう / ちょうせんかいきょう, hepburn Tsushima Kaikyō / Chōsen kaikyō) est transitus maritimus in Asia Orientali inter rem publicam Coreanam et Iaponiam situs, qui maria Sinense Orientale, Flavum, Iaponicumque in Oceano Pacifico septentrionali et occidentali coniungit. Hoc corpus aquae ab insula Tsusima in canalem occidentalem et canalem orientalem (fretum Tsusimae plerumque appellatum) diffinditur. Maxima freti latitudo 200 fere chiliometra, maxima altitudo 227 fere metra est.

Korea Strait ('Fretum Coreanum') fabula de afflicta Coreae Septentrionalis navi submarina inventa, est mythistoria a Davide Poyer, auctore et praefecto nautico Americano, Anglice anno 2007 editum.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Guilielmus Dunker, Index Mulluscorum Maris Japonici Conscriptus et Tabulis Iconum XVI Illustratus (Cassellis Cattorum;: Sumptibus Theodori Fischer, 1882), 23.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lee, Nae-Young, et Kwangkyu Nam, eds. 2016. Cross-strait relations and inter-Korean relations. Seolo Coreae: Asiatic Research Institute. ISBN 9788990769855.
  • Pak, Chʻi-yŏng[ChiYoung Pak]. 1988. The Korean straits. Dordrecht et Bostoniae: M. Nijhoff; Norwell Massachusettae: Kluwer Academic Publishers. ISBN 9024737249.
  • Park, S.-C., D.-G. Yoo, C.-W. Lee, et E.-I. Lee. 2000. "Last glacial sea-level changes and paleogeography of the Korea (Tsushima) Strait." Geo-Marine Letters 20, no. 2 (26 Septembris): 64–71. doi:10.1007/s003670000039.
  • Poyer, David. 2007. Korea Strait. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 9780312360498, ISBN 0312360495.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 34°35′58″N 129°47′48″E • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica