Volokia

E Vicipaedia
Wikidata Volokia
Res apud Vicidata repertae:
Volokia: insigne
Volokia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°2′0″N 35°57′0″E
Numerus incolarum: 19 824
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Volokolamsk settlement

Geographia

Superficies: 10 chiliometrum quadratum

Volokia[1] (Russice nunc Волоколамск, prius Волок на Ламе, Волок Ламский, scilicet Tractus navium ad Lamam, Tractus Lamensis, vel simpliciter Волок, Volok, Tractus) est urbs regionis Moscuensis Russiae. Ad flumen Lamam, Šošae tributarium priscum (quod in Volgam inflluebat), quod nunc receptaculum aquae Ivan'kovskoje influit, situm est. Incolas 18 372 (anno 2020) habuit.

Cremlinus Volokiae anno 2003

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1135 primo memorata, Volokia urbs regionis Moscuensis antiquissima est. Dicitur interdum et multo ante condita esse et a Iaroslao Sapiente anno 1025 in locum hodiernum translata. Novogardienses hic naves tractu a Volga in Occam vehebant (scilicet e Šoša et Lama in Vološniam, quod flumen in Ruzam, Mosci tributarium, influit. De hoc tractu urbs nomen suum cepit. Andreas Bogolubensis dux Volodimiriensis anno 1160 Volokiam ceperat, Novogardiensibus expulsis, qui anno 1177 eam sibi reddiderunt; anno 1216 iterum Volodimirienses eam occupaverunt et anno 1238 a Bato incensa est. Saeculo XIII Novogardienses et Moscuenses Volokiam in imperio communi habebant; Ioannes Bursa Novogardienses expulit. Svidrigeloni annis a 1398 ad 1410 Volokia oboediebat. Ducatus Volokiensis, Moscoviae pars, annis a 1462 ad 1513 exsistebat; anno 1513 Volokia Moscuensis facta est. In Bello Magno Patrio Ioannis Panfilov exercitus in pugnis ad viam Volokianam gloriam meruit et periit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 56°2′0″N 35°57′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Большая российская энциклопедия