Topf & Söhne

E Vicipaedia
Sedes pristina firmae Topf & Söhne, Erfordiae

Locus commemorativus Topf & Söhne (Theodisce: Erinnerungsort Topf & Söhne) Erfordiae de implicatione firmae Topf & Söhne in crematoriis Soa construendis narrat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

In necandis permultis hominibus Osvecimiae et alibi scelesti quaestiones varias technicas aggredi debebant. Obtruncationem hominum et amotionem cadaverum sine intervallo, sine nimio sumptu, sine permultis alimentis ignis fieri in votis erat. Insuper vestigiis omnibus parceretur. Ad haec omnia implenda legiones SS auxilium togatorum quaerebant, quibus molestum non erat cogitare de quaestionibus citatis solvendis et solutiones dare.

Firma Erfordiensis Topf & Söhne tales partes egit. Locus alius historicus, qui testimonium perhibeat de promovendo Holocausto auxiliantibus industriis quaestuariis oeconomiaque privata, non exstat!

Historia institorum conductorumque in ipso firmae situ ante oculos visitantium ponitur. Sicut in aedibus administrativis ita in area exteriore fit expositio quae praetitulatur Techniker der Endlösung. Topf & Söhne - Die Ofenbauer von Auschwitz. Paedagogia musealis offert diversissimas res, a mystagogia simplici usque ad consessus qui dies plures durant.

Expositio[recensere | fontem recensere]

Firmae cooperatio indefessa et - ut videtur - nullis condicionibus restricta angit sollicitatque. Namque neque conductor neque mercennarii nazistarum entheorum sive antisemitismi fautorum imagini congruunt. Attamen illi erant plus quam rotae minores in apparatu cruento, plus quam administratores. Sine iussu ipsi auxiliabantur, scientes bene criminum naturam. Possibile fuit pluries interrumpere quaestus, quos cum membra SS contraxerant, sed indesinenter continuabatur.

Videri possunt documenta gravissima de Holocausto archivo firmae depromta aut in Polonia Russiave inventa. Historiae a captivis narratae quoque crimina demonstrant.

Elucet suffecisse moderamen quodpiam perditum crimina res laudandas habere, ut negotiatores collaborationi praestarent. Insuper haud parvi aestimetur ambitio technicorum quoad solutionem inveniendam in diversis quaestionibus difficilibus. Humanitate versus peregrinas absente cooperatores ipsi carnifices facti sunt.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]