Scanner radiis X operans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Apparatus tomographiae radiis X operantis societatis General Electric

Scanner radiis X operans [1] (abbreviatura CT) est in radiologia technologia radiologica et instrumentum diagnosticum iconismo medicino, quae imagines sectionum consecutivarum (tomographia) per radios X gignit.

Adhuc quattuor generationes apparatuum tomographiae radiis X operantis excogitatae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Constructio primae tomographiae radiis X operantis anno 1967

Anno 1895 G. Röntgen primus adhuc ignotam radiationem "X" descripsit. In plano lucente post manum uxoris eius tenuto radios X structuras biologicas transluminari demonstravit. Anno 1967 prima constructio tomographiae simplicis excogitata est: Motu fontis radiorum X contra planum lucentem imaginem sectionis generare potuit.

Technologia[recensere | fontem recensere]

Basis tomographiae radiis X operantis ex partibus fonte radiorum, radiis X ipsis, detectore, tomographiae, computatro constituta est.

Generator radiorum X[recensere | fontem recensere]

Tuba Roentgeniana

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Tuba radiorum X

Quoque apparatu tomographiae radiis X operantis generator (tuba) radiorum Roentgenianorum inest. Roentgeniani radii in tuba Roentgeniana generantur: Intra tubam cum vacuo duo electroda locata sunt: Kathodus candens (K) et anodus (A). Cum applicatione campi electrici tensionis altae (e. g. 50 kV) electrones celerissime ab kathodo candente currunt ad anodum, quo contra anodum obliquum illidentibus, effectibus mutuis inter electrones et materiam anodi (per exemplum: Volframium) causa, calor et Roentgeniani radii oriuntur. Illuc, loco anodi, Roentgeniani radii duobus formis, summa radiis characteristicis enim et radiis frenariis, liberantur.

Roentgeniani radii[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Roentgeniani radii

Radii X sunt radiationes electromagneticae undarum longitudinibus inter 0.01 et 10 nm, frequentiis inter 30 petahertz et 30 exahertz, atque energiis inter 100 eV et 100 keV variantibus. Ea materiam penetrant, sed simul linealiter, ut luci similiter, et diffundentes se propagant et. Effectus radiorum X sunt ionizans, fluorescens, photochemici, et biologici.
Deminutio eorum et absorptionis et distributionis ope fit. Intra materiam radii X, ut omnes radii photonibus, diminuuntur ex effectibus inprimis tribus: effectu photoelectrico, diffusione Comptoniensi (seu effectu Comptoniensi), et creatione parium.

Tomographia[recensere | fontem recensere]

Apparatus CT apertus cum tubo (T, generatore radiorum X) et detectore (D). X - cursus radiorum X

Tomographia est ratio ex quibuspiam undis penetrantibus imagines et sectiones computandi. Methodus calculationis reconstructio tomographica appellatur. Eventus reconstructionis sectiones imaginarii in volatili memoriae computatri continentur.

Unde ex pluribus sectionibus reconstructio mathematica imaginis tribus mensuris praditae oportet.

Apparatus tomographiarum instrumentum tomographum et imago tomogramma vocari possunt. In cantario circulari (Anglice: gantry) generator detectorque circum corpus investigandum rotant.

Reconstructio computatralis tomographica[recensere | fontem recensere]

Geometria radiorum parallelorum.

Reconstructio tomographica est calculatio quasi inversa analysi infinitorum ex factoribus causandis, in usu medico partium corporis. Ut supra dictum Roentgenianii radii linealiter propagant, quo fit, ut omnes radii una (fere) paralleliter materiam biologicam transeant et pariter ad planum detectoris perveniant. Unde usus geometriae radiorum parallelorum applicari potest (vid. imaginem dextre): Hanc ob rem radii X quasi lineae et rectae et paralleliter planitiem detectoris angulo 90° impetrant. Ubi tum vero distributio deminutionis radiorum pertractantur, tam proiectio obiecti nata est. Unitate ex tuba Roentgeniana et detectore in orbem intra cantarium rotante, plures proiectiones fiunt. Postremo ex summa proiectionum sectio imaginaria calculatur.

Usus medicus[recensere | fontem recensere]

Imagines tomographiae radiis X operantis cerebri humani a base ad summum cranii procedentes.

Hodie usus tomographiae radiis X operantis in morbis totius corporis dignoscendis fit: verbi causa caput, pulmones, abdomen celeriter investigari licet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Licoppe G (2019). De libero arbitrio. Melissa 210:1

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De transformatione Radoniensi (et simul de reconstructione tomographica). (Anglice)
Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!