Titus Sextius Africanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Sextius Africanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria familiae Ostia erat. A Claudio imperatore inter patricios adlectus est. Uxorem Iunaiam Silanam, filiam Marci Iunii Silani Torquati, consulis anni 19 in matrimonium ducere voluti, sed Agrippina, uxor Claudii imperatoris et ad huc amica Iuniae eum deteruit Iuniam "impudicam et vergentem annis dictitans"[1]. Anno 59 consul suffectus creatus est. Anno 61 cum legato Augusti pro praetore Belgicae Quinto Volusio Saturnino, consule ordinario anni 56 et Marco Trebellio Maximo, consule suffecto anni 56, ad censos agendos in Galliam missus est. Ibi Sextius et Volusius de primo loco legationis iurgaverunt: "Trebellium dum uterque dedignatur, supra tulere"[2]. Etiam frater Arvalis fuit. Inter eius posteriores Titus Sextius Cornelius Africanus fuit, consul ordinarius anni 112[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIII 19
  2. Tacitus, Annales, XIV 46
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 492