Latinitas nondum censa

Iunia Silana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iunia Silana fuit filia M. Iunii Silani Torquati qui consul fuit anno 19 et soror Iuniae Calvinae.

Iunia Silana fuit uxor C. Silii, qui consul designatus est in annum 48, suadente Messalina principis Claudii uxoris. Silius mox, Silana reiecta, matrimonium cum Messalina praeparavit; qua necata ipse mortem sibi conscivit.

Silana, "insignis genere forma lascivia" secundum Tacitum,[1] fuit amica Agrippinae, Neroni matris, sed postea inimica "quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans" (Tacitus ibid.).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales 13.19.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Iunius. II. 27" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)