Tibiae
Vide etiam paginam discretivam: Tibia



Tibiae apud antiquos dicebantur instrumentum musicum aërophoni (Graece aulos) duabus tibiis constructum. Constabant ex duabus fistulis aereis et una aut duabus harundinibus ad sonum faciendum.
Etiamsi Latine tibia est saepe Anglice conversum flute aut Germanice Flöte, sonus similior fuit fistuli (Anglice oboe vel clarinet et Theodisce "Schalmei").
Conditor artis tibiarum fuit Marsyas, ut sapientes Graecorum dixerunt, silenus qui Apollinem ad musicum certamen poposcit et, postquam in certamine defecit, ab Apolline cultro pelle suo detractus est.. Sed Olympus, Phryx eruditus a Marsya, melius fecit; ac Olympi carmina cantata sunt iam in diebus Aristotelis.
Ars per tibiam aulesis, ars cum tibia canendi aulodia Graece nominantur. Conditor aulodiae erat Sacadas vel Ardalus, viri antiqui in media Graecia viventes. Genus clarissimum auleseos erat ille Pythikos nomos, organicum sine voce carmen de Apolline Pythonem Delphis mactante.
Fama est antiquis temporibus poesim elegiam fuisse cantata ad tibiam, et poetas elegiacos fuisse atque tibicines, vero enim et Mimnernum esse tibicinem et amatorem tibicinarum.
Romae, tibia sonata? sunt in sacris faciendis, atque in theatro, ac a puellis in convivio.
Princeps organorum in sacris Bacchi et Phrygiae matris erat tibia, more irato lasciviove. Ob hanc rem, et propter obstruxit ea vocem viri sonantis, Aristoteles Platoque conscripserint tibiam in re publica philosophorum.
Nexus interni
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Howard, Albert A. (1893). "The Αὐλός or Tibia". Harvard Studies in Classical Philology. Department of the Classics, Harvard University. 4: 1–60
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tibias spectant. |