Thymum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Thymus

Thymum (Graece θύμον) est una e pluribus herbis. Apud Graecos Thymbram capitatam vel Satureiam thymbram significabat, sed apud Romanos etiam Thymum vulgarem significare coepit.[1] Antiqui Graeci et Romani thymo utebantur in melle thymino (vel thymoso) et vino thymite fabricandis.

Gaius Plinius Secundus haec de thymo scripsit:

Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam? in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapi deos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus convenientibus, ut thymo vescantur.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968-1982), s.v. "thymum."
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 21.56.
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.