Thomas Holopainen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Thomas Holopainen
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Holopainen: imago
Nativitas: 25 Decembris 1976; Kitee
Patria: Finnia
Nomen nativum: Tuomas Lauri Johannes Holopainen

Officium

Munus: Clavilista, compositor, Poëta, record producer, Auctor carminum

Familia

Coniunx: Johanna Kurkela

Thomas Holopainen (Finnice Tuomas Lauri Johannes Holopainen, natus Kidibus in commune Finniae die 25 Decembris 1976) est musicus Finnicus, qui ante omnia notus est clavichordista compositorque gregis musici Nightwish. Clavicinare septem annos natus, theoriae musicae studere novem annos natus coepit. Deinde studio excitatus est gravis metalli, atque anno 1996 gregem musicum proprium condidit, cuius nomen Nightwish factum est.

Anno 2014 album Music Inspired by the Life and Times of Scrooge McDuck, quod positum est in The Life and Times of Scrooge McDuck libro nubeculato a Don Rosa confecto, edidit. Anno insequenti nuntiatum est eum Iohannam Kurkelam cantricem Finnicam, quae in hoc albo cecinit, uxorem duxisse.

Anno 2018 gregem musicum nomine Auri una cum Kurkela uxore et Troy Donockley musico Anglico condidit. Die 23 Martii album eiusdem nominis, Auri, in medium prolatum est.

Holopainen est cooperatus etiam cum Silentio, Indica, et Kotiteollisuus, gregibus Finnicis.

Discographia[recensere | fontem recensere]

Cum Nightwish grege[recensere | fontem recensere]

Solus[recensere | fontem recensere]

Cum Auri grege[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]