Thomas (episcopus)
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Thomas (mortuus anno 1248, ut creditur, Visbiae in Suecorum oppido) fuit tertius episcopus dioecesis Aboensis, id est episcopus Finnorum, et quidem primus de quo notitiae certae sunt. Quando munus susceperit, incertum est. Thomas putatur ab origine monachus dominicanus Anglicus fuisse. Commemoratur statum ecclesiae apud Finnos firmavisse et praesertim expeditioni ad flumen Nevam anno 1240 factae interfuisse, quamquam haec opera eius exaggerata esse videtur. Thomas primus est episcopus Finniae, qui in documentis notis suo nomine nominatur et documentum a se ipso compositum reliquit. Duo autem decessores eius sine nomine commemorantur in bulla Ex tuarum a papa Innocentio III composita, die 30 Octobris anno 1209 data. Thomas episcopus sua sponte dimissionem ex officio episcopi petiit annuntians causam, quod morti hominis interfuerit ac epistulam papae adulteraverit. Petitionem constat a papa die 21 Februarii anno 1245 acceptam esse. Exinde Thomas in convento dominicorum Visbiae Gotlandiae consedit et ibi mortuus est anno 1248.