Physica theoretica

Physica theoretica est physicae pars et quidem illa, in qua investigatio physica non directo in studio experimentali nititur, sed in inspectione exemplarium mathematicorum, quae rem pervestigandam describunt. Physicae theoreticae propositum est mechanismos in processibus latentes explicare, qui in natura experimentis cognoscuntur. Mathematica maximum est instrumentum physicae theoreticae, et multis in partibus difficile est, nedum impossible, terminum physicae et mathematicae definire.
Nihilo minus, physica theoretica in constanti commercio cum investigatione experimentali vivit. Ubi enim creatum est exemplum, quod proprie aliquam rem explanet, praedictiones ex eo obtentae etiam experimentaliter verificari debent. Sed exemplar theoreticum sine verificatione experimentali nondum per se valet. In physica theoretica fortasse utilissimum est quod notitiam praebere potest de talibus rebus naturalibus, quae neque in laboratorio effici neque in ipso loco observari possunt. His diebus investigatio theoretica physicae magna ex parte computatris fit. Ideo etiam de physica computatrali loquimur.
Physici theoretici noti
[recensere | fontem recensere]- Paulus Dirac
- Albertus Einstein
- Henricus Fermi
- Ricardus Feynman
- Galilaeus Galilaei
- Stephanus Hawking
- Wernerus Heisenberg
- Isaacus Newton
- Robertus Oppenheimer
- Erwin Schrödinger
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Longair, Malcolm S. (2020) Theoretical Concepts in Physics: An Alternative View of Theoretical Reasoning in Physics. Tertium editus. Cambridge University Press.
- Planck, Max (1909) Eight Lectures on theoretical physics. Library of Alexandria.