Theodorus Roethke

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Roethke
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Roethke: imago
Theodorus Roethke: imago
Nativitas: 25 Maii 1908; Saginava
Obitus: 1 Augusti 1963; Bainbridge Island
Patria: Civitates Foederatae Americae

Memoria

Sepultura: Oakwood Cemetery

Theodorus Huebner Roethke (IPA [ˈrɛtki],[1] Saginaw in oppido Michiganiae 25 Maii 1908; mortuus infarctu cordis Insulae Bainbridgianae Vasingtoniae 1 Augusti 1963) fuit poeta Americanus. Nonnulla volumina poematum protulit quae praemia et approbationem criticam acceperunt. Roethke unus ex poetis eruditissimis et auctoritate gravissimis suae aetatis late habetur.[2]

Solitae operum Roethkianorum proprietates sunt introspectio, rhythmus, et imagines naturales. Roethle Praemium Pulitzeranum Poesis anno 1954 propter librum The Waking accepit, et annuum Praemium Librorum Nationale pro Poesi bis accepit: anno 1959 propter Words for the Wind ('Vento verba')[3] et post mortem anno 1965 propter The Far Field ('Ager longinquus').[4]

Roethke fuit magister poesis bene agnotus. In Universitate Vasingtoniensi quindecim annos professor docuit. Eius discipuli ex illo tempore duo praemia Pulitzerana poesis acceperunt, et duo alii nominati sunt. "Verisimiliter fuit optimus poesis scribendae magister umquam,"[5] dixit Ricardus Hugo, poeta qui cum Roethke studuit, ipse pro Praemio Pulitzerano bis nominatus. Inter celeberrimos discipulos Roethkianos sunt Iacobus Wright, Carolyn Kizer, Iacobus Gilbert, Ricardus Hugo, et David Wagoner.[6]

Iacobus Dickey, olim Poeta Laureatus Civitatum Foederatarum et auctor, in editione Novembris 1968 periodici Atlantic Monthly, scripsit Roethke fuisse "mea sententia maximum poetam quem haec civitas adhuc produxit."[7][8]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1941. Open House
  • 1948. The Lost Son and Other Poems
  • 1951. Praise to the End!
  • 1953. The Waking
  • 1958. Words For The Wind
  • 1959. The Restored
  • 1961. I Am! Says The Lamb
  • 1963. Party at the Zoo" (A Modern Masters Book for Children, ab Al Swiller adumbrata)
  • 1964. The Far Field
  • 1972. Straw for the Fire: From the Notebooks of Theodore Roethke, 1943–63 (res a Davide Wagoner selectae et ordinatae)
  • 1973. Dirty Dinky and Other Creatures: Poems for Children
  • 2001. On Poetry and Craft: Selected Prose and Craft of Theodore Roethke (Copper Canyon Press)
  • 2006. Straw for the Fire: From the Notebooks of Theodore Roethke, 1943–63 (altera editio, Copper Canyon Press)

In pelliculis et theatro[recensere | fontem recensere]

Pellicula
  • 1964. In a Dark Time: A Film About Theodore Roethke. A Dan Myers moderata pro McGraw-Hill Films. 25:38 min.
  • 2005. I Remember Theodore Roethke. Producta et edita a Jean Walkinshaw. SCCtv (Seattle Community College District Television). 30 min.
Theatrum
  • Wagoner, David. 2007. "First Class": A Play About Theodore Roethke.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Theodore Roethke Michigan's Poet" by Linda Robinson Walker at Michigan Today (Summer 2001).
  2. The Poetry Foundation, De Roethke (The Poetry Foundation).
  3. "National Book Awards—1959.". National Book Foundation.
  4. "National Book Awards—1965." National Book Foundation.
  5. Anglice: "He was probably the best poetry-writing teacher ever."
  6. Commentarius de doctrina Roethkiana, anchoragepress.com.
  7. Anglice: "in my opinion the greatest poet this country has yet produced."
  8. The New York Review of Books, Vitae poetae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Theodorum Roethke spectant.