Theodorus Ciresola

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Theodorus Ciresola
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Maii 1899; Villa Franca Veronensis
Obitus: 19 Ianuarii 1978; Mediolanum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Officium

Munus: Poëta

Theodorus Ciresola (natus Villae Francae, in provincia Veronensi, die 7 Maii 1899; mortuus Mediolani die 19 Ianuarii 1978) fuit auctor Latinus et magister Latinitatis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ortus humili loco, post prius bellum mundiale, in quo adulescens pugnaverat, lauream in litteris classicis adipisci potuit apud athenaeum Papiense et docere humanitatis cultum Latinum Graecumque in regionibus Tridentina, Apula (Foveae) et Lombarda (Comi, Brixiae, Mediolani).

Confecit multos libros scholasticos: anthologias, narrationes, commentarios. Praeterea concinnavit plurima poematia Latina, paresertim de vita sanctorum; et horum poematiorum gratia ornatus est nonnullis aureis nomismatibus in certaminibus Latinis: tredecim solum in Hoeufftiano (Amstelodami), sed etiam aliis in Capitolino (Romae) et in Vaticano.

Aestimavit Antonium Rosmini, cum hic philosophus damnatus esset ad Indicem Librorum Prohibitorum. Constituit Consociationem Studiosorum Latinitatis et fuit socius cuiusdam Academiae ad Litteras et Artes.

De vita Theodori Ciresolae scripsit Renatus Borsotti, eius alumnus iam apud lyceum Mediolanense “Carducci”.

Praecipui libri[recensere | fontem recensere]

  • Romani scriptores: antologia latina, Istituto editoriale cisalpino, Mediolani, 1941.
  • Hellas: letture greche scelte e ordinate, La prora, Mediolani, 1947.
  • La formazione del linguaggio poetico di Persio, Longo, Roboreti, 1953.
  • Lyra: antologia della lirica greca, Garzanti, Mediolani, 1955.
  • Sunti di storia della letteratura latina, Poseidonia, Bononiae, 1955.
  • Le baccanti di Euripide: saggio critico e versione poetica, S. T. O., Solomni, 1957.
  • Prophylea, avviamento alla versione dal greco, Garzanti, Mediolani, 1967.
  • Sintassi latina, Garzanti, Mediolani, 1960.
  • Spicea corona: antologia latina, La Scuola, Brixiae, 1962.
  • Floreus Hortus: antologia latina, La Scuola, Brixiae, 1969.
  • In limine primo: antologia di autori latini, La Scuola, Brixiae, 1969.
  • Nova temporis aetas: antologia di autori latini, La scuola, Brixiae, 1970.
  • Victricia Caesaris arma: antologia cesariana, La scuola, Brixiae, 1972.
  • Vivida iuvenum virtus: antologia di autori latini, La scuola, Brixiae, 1972.
  • Antologia Virgiliana e Oraziana (cum Rita Calderini), La scuola, Brixiae, 1973.
  • Aurea Seges: antologia di autori latini, La scuola, Brixiae, 1973.
  • Orazio, Cicerone, Quintiliano: Romana civitas: antologia latina (cum Rita Calderini et Aldo Ragazzoni), La Scuola, Brixiae, 1980.
  • Carminum volumen prius, Calliani: in aedibus Manfrini, 1988.
  • Carminum volumen alterum, Calliani: in aedibus Manfrini, 1991.
  • Narrationes, Elettrongraf, Romae, 2000 (cur. Cletus Pavanetto).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Renato Borsotti, Tracce di storia patria: letteratura 3: Teodoro Mario G. Ciresòla: profilo biografico, Consulta delle Associazioni Combattentistiche e d'Arma, Suseganae, 2018. (Italice)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!