Cletus Pavanetto

E Vicipaedia
Wikidata Cletus Pavanetto
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Decembris 1931; Patavium
Obitus: 6 Ianuarii 2021; Roma
Patria: Italia

Cletus, vulgo Anacleto Pavanetto (natus Plumbini ad Desium, in provincia Patavina, die 20 Decembris 1931; mortuus Romae die 6 Ianuarii 2021) fuit scriptor Latinus natione Italus et praeclarus latinista, Societati Sancti Ioannis Bosco adscriptus.

Eius vita[recensere | fontem recensere]

Facto Salesiano Cherii, in urbe metropolitana Taurinensi, et sacerdote Hierosolymis, in Israële, Cletus Pavanetto primam vitam egit motatam: post varias vicissitudines lauream in philologia classica contigit Romae apud Pontificiam Universitatem Salesianam a. 1969, proferens dissertationem “De carmine quod inscribitur Megálai Eóiai Hesiodo adsignato”.

Professor, docuit litteras Latinas et Graecas in Aegypto (ubi a. 1964 graviter vulneratus est a quodam fanatico), in Palaestina, in Libano, in Italia et in Civitate Vaticana, praecipue multos per annos apud Romanas universitates Salesianam et Urbanianam.

Civis Vaticanus, fuit latinista apud Secretariam Status et deinde officii latinistarum rector. Denique nominatus est praeses Operis Fundati “Latinitas” et moderator commentariorum sermone Latino quibus erat idem nomen “Latinitas”. Hoc Opus Fundatum quotannis celebrabat festum Latinitatis diem, in quo fiebant praemiorum distributio ad Certamen Vaticanum instituta, recitationes et spectacula, innumeris spectatoribus adstantibus.

Confecit quosdam libros et plurima specimina de lingua et litteris Romanorum et Graecorum, sermone Latino aut aliis sermonibus concinnata et in commentariis quoque edita; et sermone Latino aut Italico praebuit aliquot acroases in Civitate Vaticana, in Italia et extra, ubi praeterea quibusdam conventibus de lingua Latina saepe interfuit.

Cletus Pavanetto officium et magisterium conclusit a. 2008; deinde obiit a. 2021.

Eius libri[recensere | fontem recensere]

  • Prima elementa in grammatica latina ediscenda, Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, Romae, 1982.
  • Euripidis Bacchae. Graecus textus, Latina et Italica e Graeco sermone traslatio, criticae animadversiones (cooper. Laetitia Greco), LEV, in Civitate Vaticana, 1994.
  • Graecarum litterarum institutiones, pars prior, LAS, Romae, 1996. ISBN 88-213-0335-7
  • Graecarum litterarum institutiones, pars altera, LAS, Romae, 1997. ISBN 88-213-0361-6
  • Passione e studio a servizio della cultura classica: scripta selecta, LAS, Romae, 2013. ISBN 978-88-213-0868-0
  • Le leggi delle Dodici Tavole, LAS, Romae, 2014. ISBN 978-88-213-0889-5
  • Romanorum litterae et opera aetatis nostrae gentes erudiunt, LAS, Romae, 2015. ISBN 978-88-213-1173-4
  • Elementa linguae et grammaticae latinae, altera impressa exscriptio sextae editionis hic atque illic emendatae parumque locupletioris factae, LAS, Romae, 2016. ISBN 978-88-213-1259-5

Aliorum libri ab eo curati[recensere | fontem recensere]

  • R. Pozzi, Institutiones iuris Romani, LEV, in Civitate Vaticana, 1999.
  • Th. Ciresola, Narrationes, Elettrongraf, Romae, 2000.
  • Aem. Springhetti, Litterae Latinae Humanisticae, Elettrongraf, Romae, 2007.

Eius specimina et excerpta sermone Latino nec non aliis sermonibus conscripta[recensere | fontem recensere]

  • Verba novanda, “Latinitas”, 20 (1972).
  • De consilio verbis Latinis novandis, “Latinitas”, 22 (1974).
  • Nomina nova proponuntur, “Latinitas”, 22 (1974).
  • Ioannes Baptista Francesia, linguae Latinae cultor eximius, “Latinitas”, 24 (1976).
  • Verba nova proponuntur, “Latinitas”, 24 (1976).
  • America docet, “Latinitas”, 25 (1977).
  • Synesius, Cyrenensis episcopus, “Latinitas”, 27 (1979).
  • De Hesiodeo poematio, quod “Megálai Eóiai” inscribitur” [Excerptum e dissertatione ad Lauream], Elettrongraf, Romae, 1983.
  • De Euripideae fabulae, quae “Bacchae” inscribitur, indole ac natura, “Salesianum”, 46 (1984).
  • Bacchus deus, eiusque notae peculiares. Vitis ac vini laudes in Euripidis fabula tragica cui titulus “Bacchae”, “Latinitas”, 35 (1987).
  • Congregati salutantur in festo Latinitatis die, “Latinitas”, 36 (1988).
  • Ioannes Bosco, Romani sermonis cultor diligens et probabus, “Latinitas”, 36 (1988).
  • Euripidis praeclarae sententiae in fabula tragica cui titulus est “Bacchae”, “Latinitas”, 36 (1988).
  • Diplomata praebentur iis qui scholas rite obierunt, “Latinitas”, 37 (1989).
  • Quaestio religiosa in Euripidis “Bacchis”, “Latinitas”, 37 (1989).
  • Nova salutatio ad congregatos in festo Latinitatis die, “Latinitas”, 38 (1990).
  • Diplomata praebentur, “Latinitas”, 38 (1990).
  • Romanorum epulae, “Latinitas”, 38 (1990).
  • Cadmus et Tiresias religiosi viri, aequitatis atque humanitatis cultores, “Latinitas”, 39 (1991).
  • Sedulitatis testimonia praebentur auditoribus in Curia Riaria, “Latinitas”, 40 (1992).
  • Euripidis poetae ars institutoria, “Latinitas”, 41 (1993).
  • Graecae et Latinae linguae curriculum intentivum apud Curiam Riariam, “Latinitas”, 42 (1994).
  • Lingua Latina et Graeca continentis Europaee bonum peculiare, “Latinitas”, 42 (1994).
  • Le latin, le grec ancien et leur littératures, patrimoine commun des européens, “Salesianum”, 57 (1995).
  • La dignità della persona umana nelle “Baccanti” di Euripide, a cura di E. Dal Covolo e I. Giannetto, in “Cultura e promozione umana”, Oasi editrice, Troina (EN), 1996.
  • Donazione degli organi, “Educare alla vita”, studi sull’Evangelium vitae di Giovanni Paolo II, a cura di M. Toso, LAS, Romae, 1995.
  • Operis Fundati Latinitas Curatores salutem dicunt lectoribus, “Latinitas”, 45 (1997).
  • Vaticanus obeliscus eiusque per saeculorum decursum sortes, “Latinitas”, 46 (1998).
  • Ioannis Baptistae Montini congrua dignaque recordatio, “Latinitas”, 46 (1998).
  • Insegnamento del latino secondo le direttive della Chiesa, in “Primo convegno europeo di latino, San Severo (FG)”, a cura di Domenico e Rosa Tomasone, De Carolis, San Marco in Lamis (FG), 1998.
  • Apporto della cultura greco-romana alla diffusione del messaggio evangelico, in “Fides et ratio, opposizione, composizione?”, LAS, Romae, 1999.
  • Congregati salutantur, “Latinitas”, 47 (1999).
  • Alumni scholarum Latinarum sedulitatis diplomate ornantur, “Latinitas”, 47 (1999).
  • Catacumbae sancti Callisti, “Latinitas”, 47 (1999).
  • Magnum anni MM Iubilaeum praestolamur, “Latinitas”, 47 (1999).
  • Scholae Latinae, “Latinitas”, 47 (1999).
  • De re grammatica, “Latinitas”, 47 (1999).
  • La religiosità classica greca nel suo riferimento alla dignità dell’uomo, in “Cronache di Trasacco” I, a cura di G. Corsi, L’Aquila, 1999.
  • Euripidis Iphigenia in Aulide, brevis existimatio: fabulae tragicae Latina narratio, “Latinitas”, 48 (2000).
  • Instante magni Iubilaei celebratione Congregati salutantur, “Latinitas”, 48 (2000).
  • Latino, patrimonio classico europeo, in “Insegnamento del latino nei paesi dell’Europa Orientale”, Atti del Convegno Internazionale, Università di Trieste, 2000.
  • Latino, lingua morta?, in “Magazine Bipielle”, Banca Popolare di Lodi, 66 (2000).
  • Scholae Latinae vernali temporae doctae, “Latinitas”, 48 (2000).
  • Iosephus M. Mir de vita decessit, “Latinitas”, 48 (2000).
  • Romanitas e tempi moderni, in “Magazine Bipielle”, Banca Popolare di Lodi, 66 (2000).
  • Lingua latina, patrimonio culturale del Continente Europeo, in “Secondo convegno europeo di latino, San Severo (FG)”, a cura di Domenico e Rosa Tomasone, De Carolis, San Marco in Lamis (FG), 2001.
  • Cultura latina e cultura europea, “Salesianum”, 63 (2001).
  • Oedipus rex, Elettrongraf, Romae, 2001.
  • Optatissimi amici, “Latinitas”, 50 (2002).
  • Lingua latina elemento di contraddizione, fulcro e fondamento della nuova Europa, in “Terzo convegno europeo di latino, San Severo (FG)”, a cura di Domenico e Rosa Tomasone, De Carolis, San Marco in Lamis (FG), 2002.
  • Humanistarum partes in Europa Latina constituenda, in “Acta selecta X conventus Academiae Latinitati fovendae”, a cura di A. Capellan Garcia e D. Alonso Saiz, Matriti, 2002.
  • Commentarii nostri quinquagesimum celebrant annum , “Latinitas”, 50 (2002).
  • Congregati humaniter salutantur in festo Latinitatis die, “Latinitas”, 51 (2003).
  • Didonis interitus: textus solute depromptus a IV Aeneidos Vergilianae libro, “Latinitas”, 51 (2003).
  • Paolo VI tra amore per la Chiesa e coscienza dei gravi problemi della sua epoca, in “Paolo VI, fede, cultura università”, LAS, Romae, 2003.
  • Latinorum proverbiorum momentum atque auctoritas, “Latinitas”, 51 (2003).
  • Medea, drama musicum in partes duae divisum: textus solute depromptus a Senecano dramate, Elettrongraf, Romae, 2003.
  • Tres iam abierunt menses, “Latinitas”, 52 (2004).
  • Mater atque saxum, “Latinitas”, 52 (2004).
  • Classicismo e Cristianesimo a confronto, “Salesianum”, 66 (2004).
  • Ioannem Paulum II Pontificem Maximum deflemus, linguae Latinae fautorem, “Latinitas”, 53 (2005).
  • Classicorum poetarum memoriae evocatae in Dantis Alagherii poemate “De Inferis”, “Latinitas”, 53 (2005).
  • Festivae letitiae concentus, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Electa manus, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Laetum nuntium, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Euripidis fabula tragica “Bacchae” in artum redacta, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Peregrinationes ad Vaticanam Latinitatis sedem, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Constituitur cohors Helvetica, “Latinitas”, 54 (2006).
  • Novi socii Operis Fundati nominantur, “Latinitas”, 55 (2007).
  • Memoriam recolimus Aloisii Carta, “Latinitas”, 55 (2007).
  • Quinquagesima anniversaria memoria (Certaminis Vaticani), “Latinitas”, 55 (2007).
  • Viomingentia I: Lingua Latina, “Latinitas”, 58 (2010).
  • Viomingentia II: Fortunata linguae Latinae constitutio, “Latinitas”, 58 (2010).
  • Christiani scriptores lingua Graeca utentes in primaeva Ecclesia, “Latinitas”, 59 (2011).
  • Omero, primo interprete-docente della cultura greca antica, in “Docere et discere”, “La figura del maestro nella formazione scolastica del mondo antico pagano e cristiano”, a cura di M. Martirano e M. Sajovic, LAS, Romae, 2012.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]