Theodoricus (antipapa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Theodoricus (discretiva)

Theodoricus (natus die ignoto - obiit anno 1102 in abbatia apud Salernum) fuit antipapa a mense Septembre 1100 usque ad mensem Ianuarium 1101. De sua vita, pauca sunt nota.

Post mortem antipapae Clementis III, qui ab imperatore Henrico IV creatus erat, foederati imperatoris anno 1100 Theodoricum, qui ab anno 1084 cardinalis diaconus Sanctae Mariae in Via Lata et ab anno 1099 cardinalis episcopus Albani fuerat, papam elegerunt, et eum nocte inter dies 9 Septembris et 10 Septembris 1100 in Basilica Vaticana coronaverunt.

Anno 1101, Theodoricus a Papa Paschale II captus est, et e Roma in abbatiam apud Salernum expulsus est, ubi anno 1002 obiit. Socii Theodorici Albertum papam fecerunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!