The Mother of Us All

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Mother of Us All ('Mater nostrum omnium') est opera Vergilii Thomson ad libellum Geretrudis Stein constituta. Vitam tractat Susannae B. Anthony, unius e maioribus personis in certamine suffragii mulierum. Opera modo commenticio confert personas, genuinos et fictos, ex variis temporibus historiae Civitatum Foederatarum.

Perfunctiones[recensere | fontem recensere]

Opera primum acta est die 7 Maii 1947 in Curia Branders Matthews Universitatis Columbiae, suprano Dorothea Dow partes Susannae B. Anthony agente.[1] Shirlee Emmons supranus Praemium Obie ob suam depictionem Susannae B. Anthony in opere anno 1956 Off-Broadway producto accepit.[2] Opera Sanctae Fidei opus in scaenam tulit anno 1976, impressionemque per discophonum proximo anno divulgavit, a societate New World Records factum. Opera in Europa introducta est in Curia Oppidis Kensington Londinii die 26 Iunii 1979.[1] Opera Urbis Novi Eboraci operam in scaenam anno 2000 tulit, Lauren Flanigan partes Susannae B. Anthony agente. Anno 2003, Opera Franciscopolis suum annum octogensimum nova operae productione aperuit, Luana DeVol partes Susannae B. Anthony primum agente.[3]

Partes[recensere | fontem recensere]

Pars Vox Primus actor[1]
7 Maii 1947
(Conductor: Otto Luening)
Susanna B. Anthony mediosupranus vel supranus dramaticus Dorothea Dow
Anna contraltus Belva Kibler
Gertrude S. supranus Hazel Gravell
Virgil T. baritonus Robertus Grooters
Daniel Webster bassus Bertram Rowe
Andreas Johnson tenor
Thaddeus Stevens tenor Alfredus Kunz
Jo the Loiterer tenor Gulielmus Horne
Christophorus Civis baritonus Carlton Sunday
Indiana Elliot contraltus Ruta Krug
Angela More supranus Carolyn Blakeslee
Henrietta M. supranus Teresa Stich-Randall
Henricus B. bassus-baritonus Iacobus La Rochelle
Antonius Comstock bassus Iacobus Chartrand
John Adams tenor Robertus Sprecher
Constantia Fletcher mediosupranus Alicia Howland
Gloster Heming baritonus Michael Thberry
Isabel Wentworth mediosupranus Jean Handzlik
Anna Hope contraltus Carlton Sunday
Lillian Russell supranus Nancy Reid
Jenny Reefer mediosupranus Dianna Herman
Ulysses S. Grant bassus-baritonus Everett Anderson
Hermannus Atlan baritonus altus
Donaldus Gallup baritonus
A.A. et T.T., page boys or postillions
Negro Man et Negro Woman
Frater Indianae Elliot bassus-baritonus

Impressiones discophonicae[recensere | fontem recensere]

  • Mignon Dunn, Philippus Booth, Karen Beck, Sondra Stowe, Jimmie Lu Null, Gulielmus Lewis, Stephanus Loewengart, Thomas Parker, Marla McDaniels, D'Artagnan Petty, Stephanus Bryant, Ashley Putnam, et al. Conductor: Raymond Leppard. Santa Fe Opera Orchestra et Chorus. Discus in Sanctae Fidei fano Novi Mexici anno 1977 impressus. Societas: New World Records.
  • Noragh Devlin (Susan B. Anthony), Scott Russell (Daniel Webster), Alexander Frankel (Jo the Loiterer), Addison Hamilton (Constance Fletcher), Carlton Moe (John Adams), et. al. Conductor: Stephanus Osgood; Manhattan Opera Orchestra. Discus Novi Eboraci anno 2013 impressus,[4] 2014 divulgatus. Societas: Albany Records.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Gherardo Casaglia, "The Mother of Us All," Almanacco Amadeus, 2005.
  2. "Obituaries: Shirlee Emmons Baldwin," The Portage County Gazette, Aprili 2010.
  3. The Mother of Us All, archive.sfopera.com (Performance Archive, San Francisco Opera).
  4. Recognitio, Opera News Magazine.
  5. Albany Records.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tommasini, Anthony. 1997. Virgil Thomson: Composer on the Aisle. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-31858-3.