Thamar (filia Davidis)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Thamar (discretiva).
Thamar (Hebraice תָּמָר, Graece Θαμάρ) est persona Biblica, in libro II Samuelis memorata.
Filia Davidis, nata ex Maacha[1], Absalom soror fuit. Pulchra fuit; Amnon, Davidis filius ex Achinoama, eam amavit, et, ab Ionadab monitus, se aegrum esse simulat et, cum Thamar cibum coxerat et in conclave attulerat, eam violavit et protinus odio incensus famulosque eam foras eicere iussit. Absalom frater sororem siccis vestibus vidit et omnia cognovit. David rex de facinore Amnonis certior factus irascebatur sed nihil fecit; Absalom post duos annos Amnonem interfecit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 2 Sam. 3:3; cf. Iosephi Flavii Antiquitates Iudaicae VII 8, 1