Jump to content

Terra Bungei

E Vicipaedia
Insulae Kotelnyi partes: Kotelnyi sensu stricto ad occidentem, terra Bungei media et paeninsula vel insula Thaddaei ad orientem

Terra Bungei[1] (Iacutice Бунге сирэ) est insulae Cortinae insularum Sibiriae Novae pars media. Terra Bungei planities est arenosa numillima et deserta, quae de mari saepe minime videbatur. Re vera vadum marinum est arenosum, circa saeculo IΧ a.C.n. ab oceano relictum.

Ad partem principalem occidentalem insulae Cortinae continuo adiacet, a parte orientali, paeninsula Thaddaei (Faddejevskij), sinu Hedenströmii separata est et isthmo tenui in parte septenrionali coniuncta.

A Iacobo Sannikov anno 1811 inventa est, quamvis et ea inventa diu insulae Cortinae et Thaddaei ut duae et diversae memorabantur. Nomen Alexandri Bunge iunioris, filii Alexandri Bunge senioris, habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 75°25′7″N 141°0′49″E • GeoNames
  • Terra Bungei in Encyclopaedia Sovietica Magna (Russice)
  • De geologia Terrae Bungei (Russice)