Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 75°16′00″N 145°15′00″E / 75.2666667°N 145.25°E / 75.2666667; 145.25

Insulae Sibiriae Novae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insulae Sibiriae Novae (photographema de satellite)
Insula Štrichov
Phocae in insula Bel'kovskij

Insulae Sibiriae Novae[1] (Iacutice Саҥа Сибиир арыылара, Sanga Sibiir aryylara) est archipelagus in Oceano Glaciali Septentrionali (Arctico) inter maria Lapteviorum et Sibiricum Orientale, nunc ad rem publicam Iacutiam Foederationis Russicae pertinens. Area archipelagi est circa 38 milia km2. Inhabitati sunt, quamquam a venatoribus saepe visitabantur et stationes polares aliquo tempore in insulis laborabant.

Archipelagos minores tres nomen Sibiria Nova amplectitur. Hi sunt:

  • insulae Liachovenses[2]
  • insulae Anjou
  • insulae de Longii[3]

Insulae Liachovenses Maior et Minor et alii propiores ad continentem iacent.

Ad septentriones a Liachovensibus insulae Anjou sitae sunt, archipelagi pars principalis. Insula maxima est Kotelnyi[4]. Insula Kotelnyi et insula Faddejevskij terra est una, quamquam in multis tabulis et indicibus duae indicantur; nam Terra Bunge, planities harenosa deserta et humillima, inter Kotelnyi et Faddejevskij iacens easque coniungens, saepe de mari non videbatur. Insula Sibiria Nova[5] est insularum Anjou secunda.

Insulae de Longii permultae et minimae sunt. Ab insulis Anjou ad septentrionem et orientem iacent.

Terra Sannikov paene fabulosa ad septentrionem ab insulis Sibiriae Novae multis videbantur. Incertum est, quid esset; insula glacie composita et post dissoluta et submersa esse poterat, nam insulae tali modo perditae inter insulas Sibiriae Novae bene notae sunt, ut insulae Diomidis, Vasil'evskij, Semenovskij etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Новосибирские острова.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ляховские острова.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Де-Лонга острова.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Котельный о-в.
  5. De archipelago toto distinguenda sit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad insulas Sibiriae Novae spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 75°16′0″N 145°15′0″E, 75°0′0″N 142°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica