Terpsion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Terpsion (discretiva)

Terpsion (Graece Τερψίων) fuit discipulus Socratis[1] e Megara oriundus, qui unus ex amicis peregrinis magistrum suum vidit mortem obeuntem veneno necatum.[2] Terpsion etiam in Platonis Theaeteti prologo apparet.[3] Amico enim suo philosopho Euclidi Megarae incidit, qui dicit se in portu vidisse Theaetetum letaliter vulneratum. Itaque incipit ad Terpsionem referre sermonem a Socrate cum Theaeteto habitum.

Plutarchus[4] commemorat Terpsionem dixisse genium Socratis fuisse signum sternuendo datum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda, s.v. Socrates
  2. Plato, Phaedo 59c.
  3. Theaet. 142a–143c
  4. De genio Socratis 581a-b

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • von Fritz, Karl (1934) Terpsion (I). RE 5A, 1: 791