Phaedo (Plato)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mors Socratis. Tabula a Iacobo Ludovico David anno 1787 picta.

Phaedo (Graece Φαίδων) est dialogus Platonis, in quo Phaedo Elidensis, discipulus Socratis, philosopho Phliasio Echecrati de ultimo die Socratis narrat. Socrates, in carcere coniectus, de natura mortis et immortalitate animae cum Cebete et Simmia, philosophis Thebanis, disputat. Argumenta pro immortalitate animae et contra immortalitatem exponuntur cum Theoria Formarum. Insignissimae inter haec argumenta sunt duae rationes: ratio recordationis et ratio formarum aeternarum, quas anima participat. Tunc Socrates fatum animae post mortem exponere incipit. Post letum, iudicium et poena animae opperiuntur. Hic dialogus solus est ubi Xanthippe, uxor Socratis, adest. Semel etiam breviter loquitur, cui autem Socrates non respondet.

Apud Marci Tullii Ciceronis opus Tusculanae disputationes:

  • Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic quaso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est Phaedo explicata, a me autem posita est in sexto libro de re publica: XXIII. "Quos semper movetur, aeternum est; quos autem motum adfert alicui quodeque ipsam agitur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habet necesse est, solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris quae movetur hic fons, hoc principium est movendi." (Liber primus, sec. 53)

Marcus Porcius Cato Uticensis etiam hunc librum ante suam mortem voluntariam legebat.

Personae dialogi[recensere | fontem recensere]