Templum Pacis

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Templum Pacis (Pennsylvania)


Templum Pacis
Regio: Regio IV
Genus aedificii: templum
Confectum seu sacratum: 71 p.C.n.
Patronus: Vespasianus
Architectus:

Templum Pacis fuit aedes in Foro Pacis iuxta basilicam Aemiliam sita. Vespasianus, Hierosolyma anno 71 expugnata, forum exstrui ordinavit postque quadrennium sollemniter dicavit. Plinius maior templo Pacis quod etiam bibliothecam celebrem (Bibliotheca Pacis) permultis spoliis bellis Iudaicis repertis exornatam continere commemorat (Naturalis Historiae 36, 102), praeter basilicam Aemilianam, atque foro Augusti praesidium? venustatis aedificiorum Romanorum tribuit. Templum, anno 191 incendio eversum, paulo ante Commodum interfectum, redintegratum est, Septimio Severo regnante. Hoc fere tempore etiam adumbratio formae urbis Romae parieti quodam infixa est. Denique anno 408 terrae motibus vastatum, collapsum esse videtur. Procopius saeculo vero sexto templum quodam fulguris ictu incensum esse tradit.

De templi specie[recensere | fontem recensere]

Duobus decennis post haud procul a templo imperante Nerva Forum Transitorium, tribus autem saeculis post Basilica Constantiniana erecta sunt. Ante templum fuit atrium rectangulare (sicut ante Forum Nervae, Augusti et Traiani forum). Ad meridiem porta triumphalis ad viam sacram patebat, cuius partibus hodie ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani adiuncta est. |

Hodierna templi Pacis relicta.

Forum ipsum 135 × 100 metra patuit, circumferenti muro complures aditus erant. Tribus e lateribus forum porticibus cingebatur, quarum duae compluribus apsidibus, tertia quidem ad frontem vergens columnis e marmore Africano exsculptis ad speciem porticus efficiendam instructae sunt. Facies templi ex adumbratione Formae Urbis facile dinoscitur. Aditus ad templum utraque parte aediculis circumferebatur, quarum altera Graecam, altera Latinam bibliothecam et conclavia ad Vespasiani spolia Iudaica ostentanda exhibuit. Ante templum hortulus postamentis atque statuis Graecis ornatus situs erat.

Templum quidem cum more pronai hexastylici esset erectum utrimque porticibus tegebatur, quare fronte tantum in forum eminebat. Aversa templi parte aulam apsidatam, fronte quidem aram exhibuit.Iitaque structura templi pacis similior videbatur aedibus Graecis hellenistica aetate exstructis, forma autem speciosa inter Romae anticae miracula numerabatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James C. Anderson: The Historical Topography of the Imperial Fora. Brüssel 1984.
  • Antonio Maria Colini: Notizario scavi: Templum Pacis. In: Bollettino della Commissione Archeologica del Comune di Roma. Bd. 62, 1934, S. 165–66.
  • Antonio Maria Colini: Forum Pacis. In: Bollettino della Commissione Archeologica del Comune di Roma. Bd. 65, 1937, S. 7–40.
  • Ferdinando Castagnoli, Lucos Cozza: L'angolo meridionale del Foro della Pace. In: Bollettino della Commissione Archeologica del Comune di Roma. Bd. 76, 1956/58, S. 119–142.
  • Carlos F. Noreña: Medium and Message in Vespasian's Templum Pacis. In: Memoirs of the American Academy in Rome. Bd. 48, 2003, S. 25–43.
  • Eva Margareta Steinby (Hrsg.): Lexicon Topographicum Urbis Romae. Bd. 4. Quasar, Rom 1999, s.v. Templum Pacis.
  • Roberto Meneghini, Riccardo Santangeli Valenzani: I Fori Imperiali. Gli scavi del Comune di Roma (1991–2007). Viviani Editori, Rom 2007, ISBN 978-88-7993-125-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]