Forma urbis marmorea

E Vicipaedia
(Redirectum de Forma Urbis Romae)
Fragmentum significans Theatrum Pompei Formae Urbis

Forma Urbis Romae (FUR) vel Forma Urbis marmorea, brevius Forma Urbis est adumbratio totius urbis Romae regnante Septimio Severo inter annos 203 et 211 post Christum natum insculpta.

Forma longitudinis fere 18 metrorum, altitudinis quidem 13 m, in pariete quodam templi Pacis infixa templa aedes castra urbis designavit. Quod Cassius Dio (72,24,1–2) incendii in templo Pacis orti mentionem fecit saepe hoc fere tempore templum restructum esse putatur. Insuper Lucos Cozza demonstravit parietem regnantibus imperatoribus Severianis exstructum esse postque eorum dominatum nullius recentioris aedificii vestigia hac in forma inveni posse. Indicant praeterea aedificia conditionis annum, quorum alterum est Septizodium anno 203 (CIL VI, 1032) a Septimio Severo exstructum, alterum quidem cui inscriptio commemorans Septimium Severum atque Aurelium Antoninum (Caracallam) est incisa. Nostra ad tempora plus quam 1186 fragmenta tradita sunt, quae decimam tantum partem integris formae continent.


Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]