Telepathia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura Frederici Gulielmi Henrici Myers creatoris "telepathia" vocabuli. Pictura a tempore indicto est, sed ad National Portrait Gallery Londinii anno 1938 dabatur.

Telepathia[1][2] (a Graecis antiquis τηλε (tele), "procul" et πάθη (pathe), "aegritudo") est colloquium mentis, id est imagines, verba, sensus et affectus animi ad aliam creaturam mittere. Telepathia in re rationis scientiae non agnoscitur, sed multi homines credunt eam esse veram. Telepathia saepe in culturá populari invenitur, praecipue in scientiá ficticiá eius generis, ubi vitae extraterrestres prudentes et superheroes hanc facultatem habent.

Verbum "Telepathia" a Frederico Gulielmo Henrico Myers, viro erudito, philologo et conditore Societatis Pro Investigatione Psychicá anno 1882 creatum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda anni 2009. "Telepathia" in syllabam paenultimam acuitur dicit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad telepathiam spectant.


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!