Tedros Adhanom

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tedros Adhanom
Res apud Vicidata repertae:
Tedros Adhanom: imago
Nativitas: 3 Martii 1965; Asmara

Officium

Officium: Director-General of the World Health Organization, Minister rerum externarum, health minister
Munus: Politicus
Patronus: Consociatio Mundialis Sanitatis

Consociatio

Factio: Tigrayan People's Liberation Front

Tedros Adhanom Ghebreyesus seu litteris Aethiopicis ቴዎድሮስ አድሓኖም ገብረኢየሱስ (anno 1965 natus Asmarae in urbe) est politicus Aethiopiae et medicus qui de malaria morbo praecipue eruditus est.

E populo Tigre ortus et in ea regione educatus quae denuo Erythraeam constituit, Tedros Adhanom alumnus est universitatis Asmarensis ubi biologiae studuit. Recentius studia immunologica et salutis publicae persecutus est in Anglia apud scholam hygienae medicinaeque tropicalis Londiniensem et universitatem Nottinghamiensem, ubi gradum doctoris anno 2000 meruit propter dissertationem Anglice scriptam The effects of dams on malaria transmission in Tigray Region, northern Ethiopia, and appropriate control measures.

Ab anno 2001 in regione Tigray Aethiopiae operam dedit, sed mense Octobri 2005 minister a valetudine iuxta regimen Aethiopicum factus est, primo ministro Meles Zenawi. Mense Novembri 2012 sub primo ministro Hailemariam Desalegn minister a rebus externis promotus, anno 2017 rector ordinis sanitarii mundialis electus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Tedros Adhanom et Ioannes Kerry anno 2013 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tedros Adhanom spectant.
Rectores Ordinis sanitarii mundialis
[[Fasciculus:Flag of WHO.svg <!-f- vexillum -->|link=Ordo mundi sanitarius|100px]]
Brock Chisholm 1948 • Marcolinus Gomes Candau 1953 • Halfdan Mahler 1973 • Hiroshi Nakajima 1988 • Gro Harlem Brundtland 1998 • Lee Jong-wook 2003 • Andreas Nordström 2006 • Margarita Chan 2007 • Tedros Adhanom futurus