Latinitas nondum censa

Hailemariam Desalegn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hailemariam Desalegn
Res apud Vicidata repertae:
Hailemariam Desalegn: imago
Nativitas: 19 Iulii 1965; Southern Nations, Nationalities, and Peoples' Region
Patria: Aethiopia

Officium

Officium: Prime Minister of Ethiopia, Chairperson of the African Union
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Southern Ethiopian People's Democratic Movement
Hailemariam Desalegn (media imagine) cum Baraco Obama anno 2012 colloquens

Hailemariam Desalegn sive litteris Aethiopicis ኃይለማሪያም ደሳለኝ ቦሼ (in pago Boloso Sore natus die 19 Iulii 1965) est politicus Aethiopiae et a die 20 Augusti 2012 primus minister patriae, praesidibus Girma Wolde-Giorgis et denuo Mulatu Teshome.

E populo Wolayta ortus, filius Desalegn Boshe, Hailemariam alumnus est universitatis Neanthopolitanae ubi ingeniariae civili studuit. Deinde Universitatem Technologicam Tamperensem in Finlandia frequentavit. In patriam reditus decanus meruit apud institutum technologiae aquaticae Arba Minch.

Praeses fuit regionis Populorum Australium a die 12 Novembris 2001 usque in mensem Martium 2006. Legatus est ad Parlamentum Aethiopicum ab anno 2005. Minister rerum externarum fuit, primo ministro Meles Zenawi, a die 1 Septembris 2010 ad 21 Septembris 2012. Eodem tempore primus minister vicarius factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]