Technophysiotameum Bambergense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Introitus ad museum

Technophysiotameum Bambergense (Theodisce: Naturkunde-Museum Bamberg) reperitur Bambergae, apud Fleischstraße nr 2. Membrum est in Collectionibus Status Bavarici de rebus naturalis historiae.

Museum in museo: Aula volucrum[recensere | fontem recensere]

Aula expositoria historica excellit inter ea, quae dignae visu sint Bambergae. Tamquam museum in museo praesentat conclave originale ad naturalia in publicum proferenda, quod Aevi Illuminationis constitutum est. Princeps episcopus Franciscus Ludovicus von Erthal anno 1791 fornices instituere iussit secundum structurae genere Historismi prioris. Vel nostro tempore aula visitatores allicitur propter architecturam nobilem et copiam uberrimam bestiarum effertarum.

Expositio perennis de geologicis mineralogicis palaeontologicis zoologicis[recensere | fontem recensere]

Thesauri saxorum[recensere | fontem recensere]

In terrae nucleo crescunt crystalli fulgentes coruscantesque. Horum exempla pulcerrima spectari possunt in camera obscurata. Insuper certiores fiunt hospites de origine splendorum horum.

De Franconiae praehistoria[recensere | fontem recensere]

Abhinc 150 miliones annorum solum, in quo nunc imus, scatebat bestiolis in lacubus tropicis viventibus. Earum relicta petrificata sunt testimonium de Franconiae praehistoria perhibentes.

A terrae medio ad terrae solum[recensere | fontem recensere]

Quaestiones de origine et compagibus terrae solvuntur diversis exemplaribus didacticis. Historia geologica plagarum regionalium et maximum momentum solorum pro animalibus propagatur et optima ratione ante oculos ponitur.

Variatio bestiarum[recensere | fontem recensere]

Bestiarum exemplaria farta, quae stant ante imagines convenientes pictas, complent seriem omnium ferme apud nos viventium animalium. Profecto et bestiae minus frequentes (e.g. lupus, ursus arctos) sese sic praesentant. Rarissimum exemplum est equi quagga quagga, quorum numerus in mundo interim satis restrictus est. Conspectus largissimus bestiarum stemmatum datur in historica expositionis camera.

Visio diversissima[recensere | fontem recensere]

Effectio taeniolarum electronica omnibus inspectus commoventes de contextibus inter res naturae permittit. Praescribuntur insuper hominis partes in biosphaera, eius experientiae eiusque provocationes tempore futuro.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Domestica pagina