Te lucis ante terminum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hymnus Te lucis ante terminum in manuscripto Hispanico anni circa 1625

Te lucis ante terminum est hymnus Christianus saeculi VII qui in completorio, ultimo divino officio Ecclesiae Romanae Catholicae, canitur.

Primum hymni exemplar anno 1632 metri gratiae adaptatum est. Anno 1974 prima versio restituta est, sed in locum strophae mediae duae aliae substitutae sunt.

Ante 1632[1] Breviarium Urbani VIII (1632)[2] Breviarium Pauli VI (1974)[2]

Te lucis ante terminum,
rerum Creator, poscimus,
ut solita clementia
sis praesul ad custodiam.

Procul recedant somnia
et noctium phantasmata;
hostemque nostrum comprime,
ne polluantur corpora.

Praesta, Pater omnipotens,
per Iesum Christum Dominum,
qui tecum in perpetuum
regnat cum Sancto Spiritu.

Amen.

Te lucis ante terminum,
rerum Creator, poscimus
ut pro tua clementia
sis praesul et custodia.

Procul recedant somnia
et noctium phantasmata;
hostemque nostrum comprime,
ne polluantur corpora.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum.

Amen.

Te lucis ante terminum,
rerum creator, poscimus,
ut solita clementia
sis praesul ad custodiam.

Te corda nostra somnient,
te per soporem sentiant,
tuamque semper gloriam
vicina luce concinant.

Vitam salubrem tribue,
nostrum calorem refice,
taetram noctis caliginem
tua collustret claritas.

Praesta, Pater omnipotens,
per Iesum Christum Dominum,
qui tecum in perpetuum
regnat cum Sancto Spiritu.

Amen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Matthew Germing, Latin Hymns (Sicagi: Loyola University Press, 1920), p. 21.
  2. 2.0 2.1 "Te lucis ante terminum" in Thesauro precum Latinarum (2019).

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]