Tchuhloma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tchuhloma
Res apud Vicidata repertae:
Tchuhloma: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°45′0″N 42°42′0″E
Numerus incolarum: 5 015

Gestio

Procuratio superior: Q20659051

Geographia

Superficies: 7 chiliometrum quadratum
Ecclesia Dormitionis Tchuhlomensis

Tchuhloma[1] (Russice Чухлома, Čuchloma) urbs est in regione Kostromensi Russiae. In ripa meridionali lacus Tchuhlomensis sita est. Incolas 5 054 habuit anno 2017.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1381 Tchuhloma condita est. Fortasse et antea vicus erat, sed in ripa septenrionali lacus, ubi nunc Monasterium Abraamii Gorodecense situm est. In ducatum Galiciense inclusa est, post in gubernium Costromense. Saeculo XIV Monasterium Omophorii a sancto Abrahamio Galicensi, Sergii Rhadoneziani discipulo, conditum est. Circulus[2] Tchuhlomensis a saeculo XVIII exsistebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 265, 306. (Textus apud Google Books)
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уезд.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 58°45′0″N 42°42′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия