Sergius Rhadonezianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sergius Rhadonezianus
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Rhadonezianus: imago
Nativitas: 14 Maii 1314; Rostovia
Obitus: 25 Septembris 1392; Sergiopolis (Russia)

Officium

Officium: Abbas
Munus: Monachus, Eremita, Metropolitan and Abbot

Consociatio

Religio: Orthodox Christianity

Memoria

thaumaturge, Catholic saint (feriae die 25 Septembris)

Sanctus Sergius Rhadonezianus[1] (Russice Сергий Радонежский), die 3 Maii (calendario Iuliano) anni 1314 (vel anno 1322) prope Rostoviam natus et die 25 Septembris (calendario Iuliano, 8 Octobris Gregoriano) anni 1392 Sergiopoli mortuus, eremita Russicus et laurae Sanctae Trinitatis conditor fuit, hieroarchimandrita omnis terrae Russicae interdum nominatus. Vitam eius Epiphanius Sapiensru scripsit. A parentibus Bartholomaeus nominatus, filius eorum erat secundus. Fortasse Rostoviae in schola educatus est, ubi etiam linguam Graecam edidicit; secundum Vitam Epiphanii litteras discere non potuerat, donec senem quendam ignotum vidit, qui particulam panis Eucharistiae Bartholomaeo dedit et facile eum multa sciturum esse pollicitus est. Cum Bartholomaeus XII annis est, familia eius in Rhadoneziam migravit. Parentibus mortuis Bartholomaeus partem hereditatis suam fratri minori Petro reliquit et cum fratre seniore Stephano in monasterium in vicum Khot'kovo (Russ. Хотьково) abit, post Stephanus Moscuam abiit, ipse eremitatem in silva praetulit. Vota monastica die 20 Octobris (calendario Gregoriano) tulit, quo die memoria sancti Sergii Romani colitur, cuius nomen cepit. Paulatim eremitae alii apud Sergium colligebantur et monasterium eorum novum circa ecclesiam Sanctae Trinitatis conditum est. Anno 1380 sanctus Sergius Demetrium Tanaicum in proelium Culicovianum[ru] contra Tartaros benedixit, et anno 1392 mortuus in monasterio suo in ecclesiae Sanctae Trinitatis sepultus est, ubi prex illi usque adhuc continua die noctuque agitur. Discipuli sancti Sergii multa alia monasteria condiderunt. Dies memoriae eius 25 Septembris calendario Iuliano (8 Octobris Gregoriano) est[2].

Michael Nesterov, Visio Bartholomaei adulescentis

Sabbas Storozensis Sergii discipulus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Radonezensis (Ignatii Kulczynski Specimen ecclesiae Ruthenicae, Parisiis et Tornaci), 1733.
  2. Postquam anno 1960 Pius XII pontifex sanctos orientales ante Concilium Basiliense canonizatos colere permisit, anno 1969 decreto Pauli VI haec dies in Calendarium Romanae Ecclesiae inserta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica