Tassae Aldobrandinae
Tassae Aldobrandinae,[1] Italiane tazze Aldobrandini,[2] sunt paterae argenteae duodecim quibus superpositae sunt simulacra "duodecim Caesarum". Pateris ipsis coelata sunt clariora vitarum eorundem episodia sicut in opere Suetonii De vita Caesarum enarrantur. Tassae saeculo XIX dispersae in expositione Musei Artium Metropolitani anno 2017, curante Iulia Siemon, Maria Beard aliisque, una ostentatae sunt.
Tassae omnes olim a Petro Aldobrandino cardinale possessae sunt, quarum sex in Mediolano anno 1602 emit. Illo anno 1603 mortuo tassae sic inter legata descriptae sunt: "Dodici tazzoni grandi col piede alto, lavorati con diverse historie di basso relieve, con un Imperatore in piedi sopra ciascuno, segnati ciascun pezzo col n.o. 52. Pesano tutti insieme libre centonove, oncie undici e meza."[4] Anno 1710 post mortem principis Ioannis Baptistae Pamphilii sic descriptae sunt: "Nella Guardaroba Aldobrandini posta nel Palazzo al Corso habitato dall Em.t.imo Cardinale D. Benedetto Pamphilij. Dodici tazzoni grandi d'argento con piedi alti historiato di baso rilievo con un Imperatore in piedi sopra ciascheduno. Pesano tutti insieme libre cento nove et oncie otto."[5]
Hodie statua et tassa Iulii Caesaris pede novo Matriti in museo Lazari Galdiano, statua Neronis et tassa Augusti in collectu Zikha Angelopoli, statua Domitiani cum tassa Tiberii in museo Victoriae et Alberti Londiniensi, statua Galbae et tassa Gai in museo Medeiros et Almeida Olisiponensi, statua et tassa Claudii atque statua Tiberii cum tassa Neronis privatim, statua Gai cum tassa Galbae in collectu Schroder Londinii in urbe, statua et tassa Othonis in museo regio Ontarionensi Toronti, statua et tassa Vitellii in museo artium Metropolitano Neo-Eboracensi, statua et tassa Vespasiani privatim, tassa Titi apud Museum Nationale Artis Antiquae Olisiponense servatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ "Le dodici tazze Aldobrandini": vide In-Opera[nexus deficit]
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 9; Mary Beard, "Suetonius, the Silver Caesars, and Mistaken Identities" in Julia Siemon, ed., The Silver Caesars: A Renaissance Mystery (Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art, 2017) pp. 32-45
- ↑ "Vespasian" apud Sotheby's
- ↑ Archivio di Stato, Roma, Not Ac. 2661 (2 Martii 1710). "Nero" apud Christie's
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Mary Beard, "Cups running over – Classics and silverware" in Times Literary Supplement (22 Iunii 2014)
- Yvonne Hackenbroch, "The Emperor Tazzas" in Metropolitan Museum of Art Bulletin no. 7 (1950) pp. 189-197
- John F. Hayward, "The Aldobrandini Tazzas" in Burlington Magazine vol. 112 no. 811 (1970) pp. 669-674
- David R. McFadden, "An Aldobrandini Tazza: A Preliminary Study" in Minneapolis Institute of Arts Bulletin vol. 68 (1976-77) pp. 42-45
- Julia Siemon, ed., The Silver Caesars: A Renaissance Mystery. Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art, 2017 Paginae selectae apud Amazon
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad tassas Aldobrandinas spectant. |
- "Le dodici Tazze Aldobrandini al Metropolitan Museum di New York[nexus deficit]" apud In-Opera
- "The Silver Caesars: A Renaissance Mystery" apud Museum Artium Metropolitanum
- "The Silver Caesars: A Renaissance Mystery: 18 Apr – 22 July 2018" apud Waddesdon House
- De tassis singulis
- "Works of Art from the Wernher Collection: an Italian Renaissance silver-gilt tazza with a figure of the emperor Nero" (sed episodiis e vita Augusti depictis: 2000 cum bibliographia utili) apud Christie's
- "The Morgan Aldobrandini Tazza: Vespasian" (2013) apud Sotheby's