Gemara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gemara (Aramaice גמרא, gamar, discere) in traditione rabbinica religionis Iudaicae est secunda Talmudis pars, quae Misnam exponit suppletque. Talmud ex Misna et Gemara constat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam Misna usque ad annum 200 a multis rabbinis, inter quos Jehuda ha-Nasi, collecta conscriptaque est, a rabbinis, qui (Amoraim) vocantur, in Babylonia et in terra Israel penitus subtiliterque tractata est. Disputationes et narrationes eorum usque ad 5. saec. (Talmud Palaestinum) sive 7. saec. (Talmud Babylonicum) libris collectae formant Gemaram, ex qua una cum Misna Talmud natum est. Maxima Gemarae pars Aramaice scripta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Günter Stemberger: Der Talmud. Einführung, Texte, Erläuterungen. 4. editio, Beck, Monaci 2008, ISBN 978-3-406-08354-9